Arcana Coelestia (Elliott) n. 3404

Previous Number Next Number See English 

3404. `Seminavit Jishak in terra illa': quod significet vera interiora apparentia ad rationale quae a Domino, constat a significatione `seminare' quod sit in supremo sensu Divinum Verum quod a Domino Qui est seminans, n. 3038, in sensu interno est verum et bonum apud hominem, quod inde, n. 3373; et a significatione `terrae' quod sint rationalia quae, a Divino illustrata, sunt apparentiae veri, n. 3368, seu quod idem, vera interiora apparentia ad rationale quae a Domino; quae apparentiae seu quae vera sunt superioris gradus, nam usque ad vers. 14 de illis in sensu interno agitur; in illis veri apparentiis sunt angeli, et sunt tales ut intellectum hominis quamdiu is vivit in mundo, immensum transcendant. [2] Ut adhuc constare possit quid apparentiae veri, sit quoque hoc exemplum: notum est quod Divinum sit infinitum quoad Esse, (c)ac aeternum quoad Existere, et quod finitum non capax sit comprehendere infinitum, immo nec aeternum, nam aeternum est infinitum quoad Existere, et quia Ipsum Divinum est infinitum et aeternum, etiam sunt omnia quae a Divino, infinita et quoque aeterna, et quia infinita, nequaquam possunt ab angelis capi quoniam ii finiti sunt; quapropter sistuntur illa quae infinita (c)et aeterna sunt coram illis in apparentiis quae sunt finitae, sed usque in talibus quae longissime supra sphaeram comprehensionis hominis sunt; ut pro exemplo, homo nusquam potest aliquam ideam aeterni habere nisi ex tempore, et quia id non potest, non comprehendere potest quid ab aeterno, ita quid Divinum ante tempus seu antequam mundus creatus est; et quamdiu cogitationi ejus inest aliquid ideae ex tempore, nusquam aliter potest quam, si cogitat de illo, {1}labi in errores, ex quibus extricari nequit; sed angelis, qui non in idea temporis sunt sed in idea status, quamoptime id datur percipere; nam aeternum non est illis aeternum temporis sed aeternum status, absque idea temporis; [3] inde patet in quibus apparentiis sunt angeli prae homine, {2}et quantum illorum apparentiae sunt supra apparentias quae homini; homo enim ne quidem unum cogitationis etiam minimum habere potest absque aliquo momento ex tempore et spatio, cum tamen angeli nihil inde, sed {3}pro illis ex statu quoad esse et quoad existere. Ex his paucis constare potest quales apparentiae veri {4}sunt, de quibus hic agitur, et quae sunt superioris gradus: in sequentibus agitur ordine de veri apparentiis inferioris gradus generi humano etiam adaequatis. @1 after nequit$ @2 seu $ @3 loco illorum$ @4 sint$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church