Arcana Coelestia (Elliott) n. 3406

Previous Number Next Number See English 

3406. `Et benedixit ei Jehovah': quod significet quoad bonum amoris in illis, constat ex significatione `benedici' quod sit locupletari omni bono caelesti et spirituali, de qua n. 981, 1731, 2846, ita `benedici a Jehovah' quod sit bono caelesti quod est amoris, nam Jehovah est ipsum Esse amoris seu boni, n. 1735, ideo ubi de bono agitur, nominatur Jehovah, at ubi de vero Deus, n. 2586, 2769.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church