Arcana Coelestia (Elliott) n. 3412

Previous Number Next Number See English 

3412. `Omnes puteos, quos foderunt servi patris ejus in diebus Abrahami patris ejus, obturabant illos Philistaei': quod significet quod illi qui in scientia cognitionum, vera interiora quae a Divino non scire vellent, sic obliterarent, constat ex significatione `puteorum' quod sint vera, de qua n. 2702, 3096, hic vera interiora quae a Divino, quia putei, per quos vera significantur, effossi dicuntur `a servis patris ejus in diebus Abrahami patris ejus', per `Abrahamum' enim repraesentatur ipsum Divinum Domini, n. 2011, 2833, 2836, 3251, 3305 f.; ex significatione `obturare' quod sit non scire velle, et {1}sic obliterare; et ex repraesentatione `Philistaeorum' quod sint illi qui in sola scientia cognitionum, de qua n. 1197, 1198. [2] Agitur nunc de veri apparentiis inferioris gradus, in quibus esse possunt illi qui in scientia cognitionum sunt, et hic per `Philistaeos' intelliguntur. Cum veris interioribus quae a Divino, et obliterantur ab illis qui Philistaei vocantur, ita se habet: in Antiqua Ecclesia et postea, Philistaei dicti fuerunt qui parum vitae studuerunt, sed plurimum doctrinae, et successu temporis etiam rejecerunt illa quae vitae sunt, et pro essentiali Ecclesiae agnorunt illa quae fidei, quam a vita separarunt; consequenter qui doctrinalia charitatis quae in Antiqua Ecclesia omne doctrinae erant, nihili fecerunt, ac ita obliterabant, at doctrinalia fidei loco (c)eorum venditarunt, et in his omne religiosum posuerunt; et quia recesserunt ita a vita quae est charitatis, seu a charitate quae est vitae, dicti sunt prae aliis praeputiati; per `praeputiatos' enim significabantur omnes qui non in charitate fuerunt, utcumque in doctrinalibus {2}, n. 2049 f.; tales {3}qui recesserunt a charitate, etiam a sapientia et intelligentia se removerunt; [3] nemo enim sapere et intelligere {4}potest quid verum, nisi in bono sit, hoc est, in charitate, omne enim verum est ex bono et spectat bonum; ita qui absque {5}bono, verum non intelligere possunt, et ne quidem scire volunt: apud tales in altera vita, cum {6}procul sunt a caelo, quandoque apparet nivea lux, sed lux illa est qualis lux hiemalis, quae quia absque calore, nihil fructificat; quare etiam cum tales ad caelum approximant, lux illorum vertitur in meras tenebras, et mens eorum in similes, hoc est, in stuporem: ex his nunc constare potest quid sit, quod illi qui in sola scientia cognitionum, vera interiora quae a Divino, non scire vellent, et sic obliterarent. @1 ideo$ @2 i erant$ @3 quia$ @4 before et$ @5 illo sunt$ @6 eminus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church