3431. Quod `transtulit exinde' significet quod ad inferiora adhuc, constat a significatione `transferre' quod sit ad alia quae in serie sequuntur, hic itaque ad vera inferiora seu exteriora, quia huc usque ordine actum est de veris superioribus seu interioribus; vera inferiora seu exteriora sunt illa quae in sensu litterali Verbi exstant, captui naturalis hominis adaequata; de his nunc agitur.