Arcana Coelestia (Elliott) n. 3436

Previous Number Next Number See English 

3436. `Et ascendit inde Beershebam': quod significet quod inde doctrina fidei Divina, constat a significatione `Beersheba' quod sit doctrina fidei Divina, de qua n. 2723, 2858, 2859: doctrina fidei, quae hic per Beershebam significatur, est ipse sensus litteralis Verbi, nam Verbum est ipsa doctrina; et tametsi Verbum quoad sensum litteralem est tale ut hauriri queant inde vera, etiam est tale ut confirmari queant inde non vera, prout notum est ex haeresibus: at qui ex fine sapiendi, hoc est, faciendi bonum et intelligendi verum, legit Verbum, is instruitur secundum finem et secundum affectionem ejus, ipso enim nesciente influit Dominus, ac illustrat mentem, (c)et ubi haeret, dat ex aliis locis intellectum; [2] praeterea, qui in simplici bono est et simpliciter credit Verbo secundum sensum ejus litteralem, is donatur facultate {1}percipiendi vera cum in altera vita instruitur ab angelis; ac interea pauca vera quae apud illum, vivificantur charitate et innocentia, quae cum insunt, tunc falsa quae quoque infuderunt se in {2}umbra ejus ignorantiae, non nocent, bono enim non adjunguntur, sed detinentur inde quasi in peripheriis, ac ita facile emoveri queunt; sed aliter se habet cum illis qui non in bono vitae sunt; apud (c)eos falsa quae per sinistram interpretationem ex Verbo excluserunt, medium seu quasi centrum tenent, et vera circuitus seu peripherias, quare falsa sunt quae adjunguntur malo vitae eorum, et vera dissipantur. @1 recipiendi ver ab angelis, cum in altera vita$ @2 umbram$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church