3438. `Apparuit ad eum Jehovah in nocte illa, et dixit': quod significet perceptionem Domini de obscuro illo, constat a significatione `apparere Jehovah et dicere' cum praedicatur de Domino, quod sit ex Divino percipere; quod `apparere ad eum Jehovah' sit ex Divino, videatur n. 3367, et quod `dicere' sit percipere, n. 2862, 3395; Jehovah enim fuit in Ipso, ita quamdiu Humanum nondum glorificatum fuit, apparitio Jehovae fuit perceptio Divina seu perceptio ex Divino, quare per apparere ad eum Jehovah et dicere, {1}id significatur; ex significatione `noctis' quod sit status umbrae seu obscurum, de qua n. 1712; per obscurum illud significatur sensus litteralis Verbi, se enim ille respective ad sensum internum habet sicut umbra ad lucem: [2] ut adhuc sciatur quomodo se habet cum sensu litterali Verbi, paucis dicendum: se habet sensus internus ad sensum litteralem, sicut apud hominem ejus interiora, seu caelestia et spiritualia, ad ejus exteriora seu naturalia et corporea; interiora ejus in luce caeli sunt, at exteriora in luce mundi; inter lucem caeli et lucem mundi, consequenter inter illa quae lucis caeli et illa quae lucis mundi sunt, qualis differentia sit, videatur n. 1521-1533, 1619-1632, 1783, 1880, 2776, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3225, 3337, 3339, 3341, 3413, nempe quod talis, qualis est inter lucem diei et umbram noctis; homo quia est in umbra illa et non scire vult quod in vero a Domino sit lux, non aliter credere potest quam quod umbra ejus sit lux, immo etiam vicissim quod lux sit umbra; est enim velut noctua, quae cum in umbra noctis volat, putat se esse in luce, at cum in luce diei, putat se esse in umbra; oculus enim internus, hoc est, intellectus, per quem {2}homo interius videt, apud talem non aliter est formatus, nam illum non aliter formavit, aperit enim eum cum deorsum spectat, hoc est, ad mundam et corporea, et claudit illum cum sursum, hoc est, ad spiritualia et caelestia; apud illos Verbum simile est, quod in ejus sensu litterali apparet; hoc credunt esse lucis, at quod in sensu interno, id credunt esse umbrae; apparet enim Verbum cuivis {2}secundum quale ejus; cum tamen sensus internus Verbi se habeat respective ad sensum ejus litteralem, sicut lux caeli ad lucem mundi, n. 3086, 3108, hoc est, sicut lux diei ad lucem noctis. [3] In sensu interno sunt singularia quorum myriades simul faciunt unum particulare quod in sensu litterali sistitur; seu quod idem, in sensu interno sunt particularia quorum myriades simul faciunt unum commune quod in sensu litterali est; hoc commune est quod apparet homini, non autem particularia quae insunt et quae constituunt; usque tamen ordo particularium in communi apparet homini, sed secundum ejus quale; ordo ille est sanctum quod afficit.