Arcana Coelestia (Elliott) n. 3447

Previous Number Next Number See English 

3447. `Abimelech ivit ad illum e Gerar': quod significet doctrinam fidei spectantem rationalia, constat ex repraesentatione `Abimelechi' quod sit doctrina fidei spectans rationalia, de qua n. 2504, 2509, 2510, 3391, (x)3393, 3398; et a significatione `Geraris' quod sit fides, de qua n. 1209, 2504, 3365, 3384, 3385; quid doctrina spectans rationalia, videatur n. 3368. Agitur hic et usque ad vers. 33 de illis qui in sensu litterali Verbi sunt, et inde in doctrinalibus fidei, ac de doctrinalium horum quatenus ex sensu litterali sunt, concordantia cum sensu interno; `Abimelech {1}et Ahuzzath socius illius, ac Phicol dux exercitus illius' illa repraesentant; sunt illi qui fidem faciunt essentialem, et charitatem quidem non rejiciunt, sed postponunt, ita doctrinam praeferunt vitae; nostrae Ecclesiae hodie paene omnes tales sunt, praeter illam quae est in gentilismo Christiano, ubi per mittitur adorare sanctos et eorum idola. [2] Sicut in omni Ecclesia Domini sunt qui interni homines sunt, et qui externi; ac interni sunt qui in affectione boni, {2}et externi qui in affectione veri; ita quoque hi qui per `Abimelechum, ejus socium (c)et ducem exercitus' hic repraesentantur; interni sunt, de quibus prius cap. xxi vers. 22-33 actum est, ubi de Abimelecho et Phicole duce exercitus ejus, quod ad Abrahamum venerint, et pepigerint cum illo foedus in Beersheba, de quibus videatur n. 2719, 2720; externi autem sunt, de quibus hic agitur. @1 i enim$ @2 at$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church