3451. `Dixerunt, Videndo vidimus quod fuit Jehovah cum te': quod significet quod scirent Divinum inesse, constat a significatione `videndo videre' quod sit appercipere et sic pro certo scire; et a significatione `esse Jehovah cum te' quod sit Divinum inesse; agitur hic ut supra n. 3447 dictum, de concordantia sensus litteralis Verbi cum sensu interno, consequenter de concordantia doctrinalium fidei quae per `Abimelechum, Ahuzzath, et Phicolem' significantur, quatenus ex sensu litterali Verbi sunt, cum eodem, nempe cum sensu interno; {1}ita de conjunctione regni Domini in terris, cum regno Domini in caelis, {2}proinde cum Domino, per Verbum; est enim Verbum quoad sensum supremum Ipse Dominus, et est quoad sensum internum ipsum regnum Domini in caelis, et quoad sensum litteralem ipsum regnum Domini in terris, ut quoque prius dictum: [2] sed ita se habet cum regno Domini in terris, hoc est, cum Ecclesia Ipsius, quod quia ex sensu litterali Verbi sua doctrinalia habet, non possit quin varia et diversa sit quoad illa, nempe quod una societas dicat id esse verum fidei, quia ita dicitur in Verbo, altera dicat illud esse quia etiam ita dicitur, et sic porro; proinde quod Ecclesia Domini quia ex sensu litterali Verbi sua doctrinalia habet, differat ubivis, et hoc non modo secundum societates, sed quandoque secundum singulos in societate; {3}at dissensus in doctrinalibus fidei non facit quia una Ecclesia sit, si modo unanimitas sit quoad velle bene et agere bene; [3] sicut pro exemplo: si quis pro doctrinali agnoscit quod charitas sit ex fide, et ille in charitate erga proximum vivit, tunc quidem non in vero est quoad doctrinam sed usque in vero quoad vitam, consequenter est in illo Ecclesia seu regnum Domini: aut quoque si quis dicat quod facienda sint bona opera ut ei merces sit in caelo, secundum sensum litteralem Verbi, apud Matthaeum x 41, 42; xxv 34-46, et alibi, et tamen {4}cum facit bona opera, nusquam cogitat de merito, is similiter in regno Domini est quia quoad vitam in vero; et quia talis quoad vitam, facile se instrui patitur quod nemo mereri queat caelum, (c)et quod opera in quibus meritum ponitur, non sint bona; ita in reliquis; sensus enim litteralis est talis quod pluribus in locis appareat sibi oppositus, sed est causa quia in illo sunt apparentiae veri accommodatae illis qui in externis sunt, proinde qui etiam in mundanis amoribus et quoque in corporeis sunt: [4] hic itaque per Abimelechum agitur de illis qui in doctrinalibus fidei sunt, qui quod sint illi qui fidem essentialem salutis faciunt, supra dictum est, et de doctrinalium illorum concordantia cum sensu interno, cum quibus quod etiam conjunctio facta sit, constat; sed modo cum illis qui in bono sunt, hoc est, cum illis qui tametsi fidem essentialem faciunt quoad doctrinam, usque charitatem essentialem faciunt quoad vitam; cum enim apud illos confidentia seu fiducia est in Dominum, quam vocant ipsam fidem, tunc in affectione amoris sunt in Dominum, consequenter quoad vitam in bono: sed videantur quae de his prius dicta et ostensa sunt, nempe quod doctrinale non faciat Ecclesiam sed charitas, n. 809, 916, 1798, 1799, 1834, 1844: quod doctrinalia nihil sint nisi vivant secundum illa, n. 1515 quod Ecclesia varia sit quoad vera, sed una sit per charitatem, n. 3267: quod parallelismus sit inter Dominum et hominem quoad caelestia quae sunt boni, non autem quoad spiritualia quae sunt veri, n. 1831, 1832: quod unica doctrina sit, nempe amoris in Dominum et charitatis erga proximum, n. 3445 quod Ecclesia foret una si charitas omnibus, tametsi quoad cultus et quoad doctrinalia differrent, n. 809, 1285, 1316, 1798, 1799, 1834, 1844, 2982: quod Ecclesia foret sicut regnum Domini in caelis, si omnibus charitas, n. 2385: quod innumerabiles varietates boni et veri sint in caelo, at quod per harmoniam usque unum faciant, sicut organa et membra corporis, n. 684, 690, 3241.