Arcana Coelestia (Elliott) n. 3454

Previous Number Next Number See English 

3454. `Tu nunc benedictus Jehovae': quod significet quod a Divino, constat ex significatione `benedicti Jehovae' cum dicitur de Domino, seu quod idem, de Verbi sensu interno, nam Dominus est Verbum, quod sit Divinum Verum, de qua n. 3140, ita ex Divino: sic, quod non violaverint nec violarent sensum internum quia ex Divino; sed violare sensum internum, est negare illa quae principalia illius sensus sunt, {1}quae ipsa sancta Verbi sunt, quae sunt Divinum Humanum Domini, amor in Ipsum, et amor erga proximum; haec tria sunt principalia sensus interni et sancta Verbi; et sunt interna et sancta omnium doctrinalium quae ex Verbo, et interna et sancta omnis cultus, {2}nam in illis ipsum regnum Domini est. Quartum est quod Verbum quoad omnia et singula ejus, immo quoad minimum apicem, sit Divinum, ita quod Dominus sit in Verbo; hoc quoque confitentur et agnoscunt omnes qui doctrinalia ex Verbo habent; sed usque corde negant illi qui non aliud sanctum in Verbo agnoscunt quam quod in littera apparet; illi nihil sanctum appercipere possunt in historicis nisi solum quoddam leve externum, ex eo quod dicatur sanctum, {3}nec in propheticis; cum tamen interius sanctum erit, si quoad minimum apicem, Divinum. @1 i et$ @2 quia$ @3 i pariter$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church