Arcana Coelestia (Elliott) n. 3459

Previous Number Next Number See English 

3459. `Et juraverunt vir fratri suo': quod significet confirmationem cum illis qui in bono veri, constat ex significatione `jurare seu juramenti' quod sit confirmatio, de qua n. 2842, 3037, 3375; et ex significatione `viri cum fratre' quod sit veri bonum, seu quod idem, qui in illo bono; quod `vir' sit verum, videatur n. 265, 749, 1007, 3134, 3309 pr.; et quod `frater' sit bonum, n. 2360; quid veri bonum, videatur n. 3295, 3332; in eo bono sunt illi qui hic per `Abimelechum' repraesentantur, seu qui per `Philistaeos,' quorum rex Abimelechus fuit, {1}nempe qui fidem faciunt essentialem Ecclesiae, et praeponunt charitati; {2}qui tales, non in alio bono {3}sunt quam in veri bono, nihil enim aliud ex Verbo eliciunt et hauriunt quam quae fidei sunt, ita quae veri; quae autem boni sunt, ita quae vitae, vix vident, idcirco confirmant se in doctrinalibus fidei, et non in aliquibus charitatis; cum illi bonum agunt, est ex doctrinalibus fidei; bonum inde est quod vocatur veri bonum: [2] cum illis qui in eo bono sunt, conjungit Se Dominus, sed non ita {4}ut cum illis qui in bono charitatis, nam {5}amor et charitas est conjunctio spiritualis, non autem fides nisi per amorem et charitatem; et quia ita, non dicitur quod `pepigerint foedus cum Jishako,' sed quod `juraverint vir fratri'; `foedus' enim praedicatur de bono quod est amoris et charitatis, `juramentum' autem de vero quod est fidei, n. 3375; de illis qui in veri bono etiam praedicatur cohabitatio, quae per `convivium,' n. 3456, significatur. Ex illis qui tales {6}in altera vita, scire mihi datum est quod separati sint ab illis qui in {7}charitatis bono sunt, hi enim propius conjuncti Domino sunt quam illi; nam bonum eorum est, ut ita dicam, durum, non se flecti patiens, {8}non communicativum, ita non in caelo sed in limine ad caelum. @1 qui enim$ @2 illi$ @3 possunt esse$ @4 ac$ @5 i ipse$ @6 i sunt$ @7 bono charitatis$ @8 nec$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church