Arcana Coelestia (Elliott) n. 3465

Previous Number Next Number See English 

3465. `Et vocavit illum Shibba': quod significet confirmati veri conjunctionem per illa, constat a significatione `vocare,' nempe nomine, quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 3421, {1}ita quod nomina significent rem seu statum, n. 1946, 2643, 3422, {2}hic itaque confirmati veri conjunctionem per illa, nempe per doctrinalia; Shibba enim in lingua originali est juramentum, quod significat confirmationem, {3}n. 2842, 3375; confirmati veri conjunctio dicitur cum vera interiora se conjungunt {4}veris exterioribus, quae sunt doctrinalia ex sensu litterali Verbi: quod apud tales conjunctio sit per vera quae sunt fidei, non ita per bona quae charitatis, supra n. 3463 dictum. @1 et$ @2 ita hic$ @3 i quod juramentum sit confirmatio, videatur$ @4 doctrinalibus, quae sunt vera exteriora, quatenus sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church