Arcana Coelestia (Elliott) n. 3470

Previous Number Next Number See English 

3470. `Et accepit mulierem Jehudith filiam Beeri Hittaei,' et Basemath filiam Elonis Hittaei': quod significet adjunctionem veri naturalis aliunde quam ex ipso genuino, constat ex significatione `mulieris' quod sit verum adjunctum bono, de qua ubi de Sarah et de Rebecca, n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2172, 2173, 2198, 2507, 2904, 3012, 3013, 3077, hic verum naturale adjunctum bono naturali, de quo hic agitur; et ex repraesentatione `Jehudith filiae Beeri Hittaei, et Basemath filiae Elonis Hittaei' quod sit verum aliunde quam ex ipso genuino; Hittaei enim erant inter gentes probas quae in terra Canaane, apud quas habitabat Abraham, et a quibus speluncam Machpelae in sepulcrum emit, Gen. xxiii 3 ad fin.; et per quas repraesentatur ibi Ecclesia spiritualis inter gentes, videatur n. 2913, 2986, quae Ecclesia quia non in vero est ex Verbo, per eosdem significatur verum non ex ipso genuino; (m)gens enim quae Ecclesiam repraesentat, etiam significat verum et bonum, quale est Ecclesiae, nam Ecclesia ex vero et bono est Ecclesia, {1}cum itaque illa dicitur, intelligitur hoc, et cum hoc dicitur, intelligitur illa.(n) Cum (c)his ita se habet: [2] bonum veri naturale non est bonum spirituale, hoc est, bonum fidei et bonum charitatis, antequam reformatum sit; bonum {2}naturale est a parentibus, ut mox supra n. 3469 dictum, sed bonum spirituale est a Domino; quapropter homo ut bonum spirituale accipiat, regenerandus est; hoc dum fit, adjunguntur ei primum vera aliunde quam ex ipso genuino, quae talia sunt ut non adhaereant, sed modo inserviant pro mediis introducendi genuina, quae cum introducta sunt, tunc {3}vera non genuina separantur; se habet hoc sicut apud pueros; hi primum addiscunt plura, etiam inania, sicut lusoria et similia, non ut ea faciant illos sapere, sed ut praeparent viam ad recipiendum utilia quae sapientiae, quibus receptis separantur illa, immo rejiciuntur; vel sicut se habet cum fructibus, qui primum implentur succo amaro, antequam {4}possunt recipere succum dulcem; amarus ille, qui non est genuinus, est medium introducendi dulcem, quo intrante ille dissipatur: [3] ita quoque se habet cum naturali hominis cum illud regeneratur; bonum enim naturale est tale quod ex se non oboedire et inservire velit rationali, ut servus domino, sed quod velit imperare; ut autem ad obsequium et famulitium redigatur, per status vastationis et tentationis vexatur, usque dum concupiscentiae ejus languescant, et tunc per influxum boni fidei et charitatis per internum hominem a Domino temperatur, usque dum bonum hereditario acceptum per gradus exstirpetur, et novum loco ejus implantetur; in hoc tunc vera fidei insinuantur, quae se habent sicut novae fibrae in cor hominis, per quas succus novus infertur, usque dum novum cor {5}, per vices succreverit; vera quae primum inferuntur, non possunt ex genuino fonte esse, quia mala et falsa in bono {6}priore seu naturali sunt, sed talia quasi vera seu tales veri apparentiae, quae cum genuinis veris affinitatem quandam habent, per quae paulatim datur copia et locus ipsis genuinis veris se insinuandi; bonum genuinum est {7}quasi sanguis in vasis, aut quasi succus in fibris, {8}ac ducit et applicat vera in formam; bonum quod sic formatur in naturali seu externo homine, est commune, quasi contextum seu concinnatum a particularibus et singularibus boni spiritualis per rationalem seu internum hominem a Domino, Qui solus format et e novo creat; {9}inde est quod Dominus toties in Verbo dicatur Formator et Creator. @1 quare cum dicitur Ecclesia$ @2 i enim$ @3 illa$ @4 possint$ @5 i loco prioris$ @6 naturali prius$ @7 sicut$ @8 est quod$ @9 nam Dominus est solus formator et creator$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church