Arcana Coelestia (Elliott) n. 3472

Previous Number Next Number See English 

3472. Continuatio de Correspondentiis et Repraesentationibus, cumprimis de illis quae in Verbo

Quod omnia et singula quae in Verbi sensu litterae, sint repraesentativa spiritualium et caelestium regni Domini in caelis, ac in supremo sensu sint repraesentativa Ipsius Domini, constare potest ab illis quae hactenus ostensa sunt, et quae adhuc, ex Divina Domini Misericordia, ostendenda; sed quia homo tam longe se removit a caelo, ac se infimae naturae, immo terrestri, immersit, repugnat ei prorsus cum dicitur quod Verbum altiora recondat quam is ex littera capit, et magis cum dicitur quod contineat {1}incomprehensibilia {2}, modo quae angelorum sapientiae adaequata sunt, et adhuc magis, quod ipsa Divina, quae infinite {3}intellectum angelorum transcendunt: agnoscit quidem orbis Christianus quod Verbum Divinum sit, sed quod ita Divinum, si non ore, usque corde negat; quod nec mirum est quia terrestre in quo homo hodie est, sublimiora non capit, nec vult capere. @1 i etiam$ @2 i homini$ @3 supra intellectum angelorum sunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church