Arcana Coelestia (Elliott) n. 3478

Previous Number Next Number See English 

3478. Etiam repraesentabatur coram quibusdam tabernaculum cum arca; qui enim Verbo summopere delectati fuerunt cum vixerunt in mundo, illis talia {1}quoque sistuntur videnda; ita tunc tabernaculum cum omni ejus apparatu, nempe cum atriis, aulaeis circum, velis intus, altari aureo seu suffitus, mensa ubi panes, candelabro, propitiatorio cum cherubis; et tunc simul spiritibus probis dabatur percipere quid singula significarent; erant tres caeli, qui per tabernaculum repraesentati sunt, et Ipse Dominus per testimonium in arca super qua propitiatorium; et quantum illis aperiebatur visus, tantum in illis caelestiora ac Diviniora videbant, quorum nullam cognitionem habuerunt in vita corporis, et quod mirum, non erat minimum ibi quod non esset repraesentativum, usque ad uncos et annulos; ut solum in pane qui super mens, in illo ut in repraesentativo et symbolico percipiebant illum victum a quo angeli vivunt, ita amorem caelestem et spiritualem cum eorum faustis et felicibus, ac in illo et in his Ipsum Dominum, ut panem seu mannam e caelo, praeter plura ex panum forma, positione, numero, et ex auro quod ibi circum, et ex candelabro e quo illa illuminata adhuc exhibebant repraesentationes rerum* ineffabiliarum; ita in reliquis; ex quibus constare quoque potuit quod ritualia seu repraesentativa Ecclesiae Judaicae in se continuerint omnia arcana Ecclesiae Christianae, tum quod illi quibus repraesentativa et significativa Verbi Veteris Testamenti aperiuntur, arcana Ecclesiae Domini in terris, cum vivunt in mundo, et arcanorum arcana quae in regno Domini in caelis, cum in alteram vitam veniunt, scire et percipere possint. @1 i in altera vita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church