3485. Repraesentationes quae in altera vita existunt, sunt apparentiae, sed vivae, quia a luce vitae sunt; lux vitae est Divina Sapientia, quae a solo Domino; inde omnia quae a luce illa existunt, sunt realia, non sicut illa quae a luce mundi; quapropter illi qui in altera vita sunt, aliquoties dixerunt quod quae ibi vident, sint realia, (c)et quae homo videt, respective non realia, quia illa vivunt et sic immediate afficiunt {1}vitam eorum, haec autem non vivunt, ita nec immediate afficiunt vitam, nisi qualiter et quantum apud eos illa quae lucis mundi sunt, se conjungunt adaequate et correspondenter cum illis quae lucis caeli sunt: inde nunc constare potest quid {2}repraesentationes et quid correspondentiae. @1 i ipsam$ @2 repraesentativa$