Arcana Coelestia (Elliott) n. 3502

Previous Number Next Number See English 

3502. `Et fac mihi cupedias quemadmodum amavi': quod significet amoena inde quia ex bono, constat a significatione `cupediarum' quod sint amoena, quae quia ex Esavo per quem repraesentatur bonum naturalis, est quia ex bono; (m)cupediae in lingua originali sunt jucunda et amoena saporis, et significant in sensu interno jucunda quae sunt boni et amoena quae sunt veri, ex causa quia sapor, sicut reliqui sensus {1}corporis, correspondent caelestibus et spiritualibus, de qua correspondentia, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus agendum.(n) Haec quomodo se habent, nec constare potest nisi sciatur quomodo naturale novum fit seu vitam accipit a rationali, hoc est, per rationale a Domino; [2] naturale non novum fit, seu vitam accipit rationali correspondentem, hoc est, regeneratur, nisi per doctrinalia seu cognitiones boni et veri, homo caelestis per cognitiones boni primum, at homo spiritualis per cognitiones veri primum; doctrinalia seu cognitiones boni et veri non possunt naturali homini communicari, ita nec (t)conjungi et appropriari nisi per jucunda et amoena illi accommodata, nam per viam externam seu sensualem insinuantur; quicquid non {2}per jucundum quoddam aut amoenum intrat, id non inhaeret, ita nec permanet; haec sunt quae significantur per boni verum et amoena inde, et haec sunt de quibus in sequentibus agitur. @1 i externi$ @2 A had per jucundum quoddam, d jucundum quoddam, i and d affectionem, i and d jucundum quoddam, i amoenum quoddam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church