3514. `Et benedicam tibi coram Jehovah': quod significet conjunctionem sic, constat ex significatione `benedicam tibi' quod sit adjunctio ad suam vitam, de qua supra n. 3504; hic quia dicitur `benedicam tibi coram Jehovah,' est conjunctio; adjunctio praedicatur de communicatione veri naturalis cum bono rationalis, sed conjunctio de communicatione boni naturalis cum bono rationalis; nam parallelismus inter Dominum et hominem datur quoad caelestia quae sunt boni, non secundum spiritualia quae sunt veri, videatur n. 1832.