3517. `Nunc, fili mi, ausculta voci meae, ad quod ego praecipio tibimet': quod significet desiderium et delectationem perceptam a Divino Vero in Divino {1}Rationali erga verum naturale, constat a repraesentatione `Rebeccae' quae haec loquitur, quod sit Divinum Verum Divini Rationalis, de qua prius; et ex repraesentatione `Jacobi' ad quem haec dicuntur, quod sit {2}verum naturale, de qua etiam prius; quod desiderium et delectatio sit, patet absque explicatione. @1 A had Naturali, but R is written over N, cf. n. 3516.$ @2 A had Verum in Divino Naturali but alters to Verum Naturale$