Arcana Coelestia (Elliott) n. 3528

Previous Number Next Number See English 

3528. `Fortassis palpaverit me pater meus': quod significet perceptionis intimum gradum, constat a significatione `palpare' et si sentire quod sit perceptionis intimum et omne; et a significatione `patris' quod sit bonum, hic Divinum, quia de Domino agitur: {1}quod `palpare' sit perceptionis intimum et omne, inde est quia omne sensitivum se refert ad sensum tactus, et id derivatur ac existit a perceptivo, est enim sensitivum non aliud quam perceptivum externum, et perceptivum non aliud quam sensitivum internum; quid perceptivum seu perceptio, videatur n. 104, 371, 495, 503, 521, 536, 1383-1398, 1616, 1919, 2145, 2171, 2831 pr. Praeterea omne sensitivum et omne perceptivum, quod tam varium apparet, ad unicum sensum communem et universalem, nempe ad sensum tactus, se refert; sunt varietates, sicut gustus, odoratus, auditus, et visus, quae sunt sensitiva externa, non nisi quam genera ejus, oriunda ex sensitivo interno, hoc est, a perceptivo'; haec per multam experientiam confirmari possunt, se de illa, ex Divina Domini Misericordia, suo loco: inde patet quod `palpare {2}' in sensu interno sit perceptionis intimum et omne. Praeterea, omne perceptivum quod est internum sensitivum, existit ex bono, non autem ex vero, {3}nisi a bono per verum, vita enim Divina Domini influit in bonum, et per illud in verum, ac ita sistit perceptionem, inde constare potest quid significat `si palpaverit me pater meus, quod nempe perceptionis intimum et omne a bono, ita a Divino Domini. @1 A has quod palpare sit perceptionis intimum et omne, inde est, quia non modo omne sensitivum se refert ad sensum tactus, sed etiam omne perceptivum, est enim sensitivum non aliud quam perceptivum, sed in externis, et perceptivum nec aliud, sed in internis, et omne sensitivum quod est in externis, existit a perceptivo quod est in internis, est modo differentia, qualis inter exteriora et interiora, seu quod idem, inter inferiora et superiora; et praeterea, omne sensitivum in externis et perceptivum in internis, quae tam varia apparent, se ad unicum sensum communem et universalem, nempe ad sensum tactus, se referunt, sunt varietates, sicut gustus, odoratus, auditus, et visus, quae sunt sensitiva in externis, non nisi quam genera ejus, oriunda ex perceptivo interno. (The last word is incomplete. A had oriunda ex vita perceptionis, quae in internis, but alters to oriunda ex perceptivo int [erno]).$

@2 i quod est sensus tactus$ @3 sed$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church