3536. `Et fecit mater illius cupedias, quemadmodum amavit pater illius': quod significet delectabilia, non autem desiderabilia: constat a repraesentatione Rebeccae, quae hic `mater,' quod sit Divinum: Rationale quoad verum; et ex significatione `cupediarum' quod sint amoena quae veri, de qua supra n. 3502; quod hic delectabilia non desiderabilia, est quia non ex `venatione Esavi,' hoc est, ex vero boni genuini, n. 3501, sed `ex haedis caprarum qui ex grege,' hoc est, ex vero boni domestici, n. 3518, 3519; quomodo haec se habent, constare potest ab illis quae supra n. 3502, 3512, 3518, 3519 dicta sunt.