3540. `Et pelles haedorum caprarum indui fecit': quod significet externa vera boni domestici, constat a significatione `pellium' quod sint externa, de qua sequitur; et ex significatione `haedorum caprarum,' quia ex grege qui domi, quod sint vera boni domestici, de qua n. 3518, 3519; ibi etiam patet quid bonum domesticum, et quid vera inde; unumquodvis bonum sua vera habet, et {1}unaquaevis vera suum bonum, {2}quae sibi conjuncta erunt, ut {3}sit aliquid. quod `pelles' significent externa, est quia pelles extima sunt animalis, in quas interiora ejus terminantur, similiter ac cutis seu cuticulae apud hominem; hoc ducit suum significativum a repraesentativo in altera vita; sunt {4}ibi qui ad provinciam cutis referuntur, de quibus, cum de Maximo Homine, ex Divina Domini Misericordia, ad finem capitum sequentium; et sunt illi qui solum in externo bono et ejus veris sunt; inde cutis et quoque `pellis' (t)significat externa; quod etiam patet a Verbo, ut apud (x)Jeremiam, Propter multitudinem iniquitatis tuae revelatae sunt fimbriae tuae, violati sunt calcanei tui. Num convertet Aethiops pellem suam, et pardus maculas suas? etiam vos potestis bonum facere, docti malum facere, xiii 22, 23;
ibi `fimbriae' sunt externa vera, `calcanei' extima bona; quod `calcaneum et calcei' sint infima naturalia, videatur n. 259, (x)1748; et quia vera et bona illa ex malo sunt, ut dicitur, comparantur `Aethiopi' seu nigro et ejus `pelli,' tum `pardo et ejus maculis': [2] apud Mosen, Si oppignerando oppigneraveris vestem socii tui, antequam occidit sol restitues illam ei, quia haec operimentum ejus sola, haec vestis ejus pro pelle in qua cubabit, Exod. xxii 25, 26;
sicut omnes leges, etiam civiles et forenses, quae in Verbo, correspondentiam habent cum legibus boni et veri quae in caelo, et inde latae sunt, ita quoque haec, nam alioquin prorsus lateret, cur `oppigneratam vestem, antequam sol occidit, {5}restituerent,' et cur dicitur quod `vestis ejus pro pelle in qua cubabit'; correspondentia patet a sensu interno, quae est quod non defraudandi sint socii veris externis, quae sunt doctrinalia secundum quae vivunt, (c)et ritualia; quod `vestis' talia vera sint, videatur n. 297, 1073, 2576; `sol' autem est bonum amoris seu vitae quod inde, n. 1529, 1530, 2441, 2495; ne hoc pereat, significatur per quod `antequam sol occidit restitueret'; et quia illa sunt externa interiorum, seu terminationes horum, dicitur quod `vestis pro pelle in qua cubabit.' [3] Quia pelles significabant externa, mandatum est, Quod tegumentum tentorii essent pelles arietum ruforum, et superius pelles melium, Exod. xxvi 14;
`tentorium' enim erat repraesentativum trium caelorum, ita caelestium et spiritualium quae sunt regni Domini; `aulaea' quae circum, repraesentabant naturalia, quae sunt externa, n. 3478, quae sunt `pelles arietum et pelles melium'; et quia externa sunt quae integunt interna, seu naturalia quae spiritualia et caelestia, sicut corpus suam animam, ideo mandatum erat illud; pariter, Quod Aharon et filii ejus, cum proficiscerentur castra velo tegumenti obtegerent arcam testimonii, et darent super illud operimentum pellem melis;...et super mensam et quae super illa, expanderent pannum coccinei dibaphi, et (x)operirent illud operimento, pelle melis;... pariter darent candelabrum et omnia vasa ejus sub operimento ex pelle melis;...tum omnia vasa ministerii...darent sub pannum hyacinthini, et operirent illa operimento, pelle melis, Num. iv 5, 6, 8, 10-12;
quisque qui sancte de Verbo cogitat, scire potest quod {6}Divina per omnia illa repraesentata sint, et sicut per arcam, per mensam, per candelabrum, et vasa ministerii, etiam per indumenta ex coccineo dibapho et hyacinthino, tum per operimento ex pelle melium, et quod per haec repraesentata sint Divina quae in externis. [4] Quia `prophetae' repraesentabant docentes, et inde doctrinam boni et veri ex Verbo, n. 2534, (c)et `Elias' ipsum Verbum, n. 2762, similiter `Johannes,' qui ideo dicitur Elias qui venturus, Matth. xvii 10-13; idcirco ut repraesentarent Verbum quale est in externa forma, hoc est, in littera, Elias cingulo pellis cinctus {7}ad lumbos suos fuit, 2 Reg. i 8;
Et Johannes habebat indumentum ex pilis cameli, et cingulum pellis circa lumbum suum, Matth. iii 4. Quia `pellis et cutis' significabat externa, quae sunt naturalia respective ad spiritualia et caelestia, et in Antiqua Ecclesia sollemne fuit per significativa loqui et scribere, ideo etiam apud Hiobum, qui Antiquae Ecclesiae liber est, pellis et cutis idem significat, ut ab aliquibus locis apud illum constare potest, et quoque ab hoc, Novi Redemptorem meum, vivit, et postremum super pulverem surget, et post cute mea circumdabuntur haec, et ex carne mea videbo Deum, xix 25, 26;
`cute circumdari' pro naturali, quale secum homo post mortem habet; de quo n. 3539; `ex carne videre Deum' est ex proprio vivificato; quod id sit `caro,' videatur n. 148, 149, 780; quod Liber Hiobi sit Antiquae Ecclesiae liber, patet, ut dictum, (c)a stilo ibi repraesentativo et significativo, sed non est ex illis libris qui vocantur Lex et Prophetae, ex causa quia non habet sensum internum qui solum de Domino et Ipsius regno agit; hoc enim unicum est quod facit Librum genuini Verbi. @1 T alters to unumquodvis verum.$ @2 A had unum absque alio non dari potest, nam bina illa, but deletes all this and ip quae$ @3 sint I T$ @4 i enim$ @5 restitueret$ @6 after illa$ @7 in lumbis suis $