Arcana Coelestia (Elliott) n. 3542

Previous Number Next Number See English 

3542. `Et super levitatem collorum illius': quod significet ut non appareret verum disjungens, constat ex praedicatione `levis seu levitatis' quod sit de vero, de qua n. 3527; et ex significatione `collorum' quod sit conjungens, de qua sequitur; hic itaque, quia erat apparentia `super levitatem collorum illius,' est ut non appareret verum disjungens. Quomodo haec se habent, constare potest ab illis quae supra n. 3539 dicta et ostensa sunt, quod nempe illud bonum et illa vera quae ex intellectu et non simul ex voluntate profluunt, non bonum nec vera sint, utcumque ita externa forma apparerent, {1}et si voluntas mali sit, disjungunt bonum et vera, non conjungunt; at si aliquid voluntatis boni est, tunc non disjungunt sed conjungunt, tametsi in inverso ordine disposita sunt, nam per illa homo regeneratur; et quia sic disposita inserviunt primum pro regenerando homine, dicitur quod sic verum disjungens non appareret; sed de his in sequentibus plura. [2] Quod `collum' significet conjungens, inde est quia superiora apud hominem quae sunt capitis, cum inferioribus ejus quae sunt corporis, communicant inter se per intercedens collum; inde est quod tam influxus quam communicatio, proinde conjunctio, significetur per intermedium illud; quod adhuc melius constare poterit a correspondentiis Maximi Hominis cum illis quae sunt corporis humani, de quibus ad fines capitum; simile inde per `collum' significatur in Verbo; ut apud Esaiam, Spiritus Ipsius sicut fluvius inundans, usque ad collum dimidiabit, xxx 28;

{2}ibi `fluvius inundans' pro falso ita superfluente; `ad collum dimidiare' pro intercludere (c)et intercipere communicationem et inde conjunctionem superiorum cum inferioribus, quae intercluditur et intercipitur cum spirituale bonum et verum non recipitur: [3] apud Habakkuk, Percussisti caput de domo impii, denudando fundamentum usque ad collum, iii 13;

percutere caput de domo impii' pro destruere principia falsi; `denudando fundamentum {3}usque ad collum' pro intercipiendo sic conjunctionem: apud Jeremiam, Praevaricationes implexae ascenderunt super collum meum, impulit vires meas, dedit me {4}Dominus in manus, non possum resurgere, Thren. i 14;

`praevaricationes implexae ascenderunt super collum meum pro quod falsa versus interiora seu rationalia. [4] Quia per `collum' significabatur communicatio et conjunctio illa, ideo per `vincula colli' significata est interceptio, proinde desolatio veri, quae tunc existit quando spiritualia, quae {5}continue influunt a Domino, non amplius admittuntur in {6}rationale hominis, et consequenter nec in naturale ejus; interceptio seu desolatio illa est quae repraesentatur apud Jeremiam, Per quod faceret sibi vincula et juga, et daret ea super collum suum, ac mitteret ad populos,...et diceret, quod servirent Nebuchadnezzari regi Babelis,...et qui non traderent collum suum sub jugum ejus, quod gladio, fame et peste visitarentur; at qui subderent collum suum, relinquerentur super terra, Jer. xxvii 2, 3, 8, 11;

`dare collum sub jugum regis Babelis et servire ei' pro desolari quoad verum et vastari quoad bonum; quod `Babel' sit quae vastat, videatur n. 1327 f.; et quod vastentur ne profanentur sancta, n. 301-303, 1327, 1328, 2426, 3398, 3399, 3402; et quia intercepto influxu boni et veri, servitur malo et falso, {7}ideo etiam dare collum sub jugum est servire: apud eundem, Dixit Jehovah, Frangam jugum Nebuchadnezzaris regis Babelis intra biennium dierum, desuper collo omnium gentium, xxviii 11;

pro quod a vastatione liberandi: apud Esaiam, Excute te e pulvere; surge, sede, Hierosolyma; aperi vincula colli tui, captiva filia Zionis, lii 2;

`aperire vincula colli' pro admittere et recipere bonum et verum: (m)apud Micham, Ecce Ego cogitans super familiam hanc malum, ex quo non extrahetis colla vestra, et non ibitis erecti, quia tempus mali illud, ii 3;

`e malo non extrahere colla' pro non admittere verum; non ire erecti' pro sic non spectare ad superiora seu illa quae caeli sunt, n. 248. @1 sed$ @2 ubi$ @3 i nempe capitis$ @4 Deus I$ @5 continuo A I$ @6 rationali I$ @7 est dare collum sub jugum etiam servire$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church