3552. `Surge quaeso, sede, et ede e venatione mea': quod significet verum affectionis talis boni, constat ex significatione `surgere' quod involvat aliquid elevationis, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171; ex significatione `sedere' quod involvat aliquid tranquillitatis; a significatione `edere' quod sit appropriatio, de qua n. 2187, 3168; et ex significatione `venationis' quod sit verum quod ex bono, qua n. 3501; hic inde {1}affectio talis boni ex qua verum; quae enim `surgere, sedere et edere' in sensu interno significant, sunt affectionis, quapropter affectio solum pro illis dicitur. @1 i in sensu interno$