Arcana Coelestia (Elliott) n. 3557

Previous Number Next Number See English 

3557. Vers. 21-23. Et dixit Jishak ad Jacobum, Accede quaeso, et palpabo te, fili mi, an tu is filius meus Esau, si non. Et accessit Jacob ad Jishakum patrem suum, et palpavit illum, et dixit, Vox vox Jacobi, et manus manus Esavi. Et non agnovit illum, quia erant manus ejus sicut manus Esavi fratris ejus pilosae; et benedixit illi. `Dixit Jishak ad Jacobum' significat perceptionem de naturali hoc: `Accede quaeso, et palpabo te, fili mi' significat perceptionem (c)a praesentia intimam: an tu is filius meus Esau, si non' significat quod non esset bonum naturale: `et accessit Jacob ad Jishakum patrem suum' significat praesentiae statum: `et palpavit illum' significat inde perceptionem omnem: `et dixit, Vox vox Jacobi, et manus manus Esavi' significat quod intellectuale ibi sit veri quod intus, sed voluntarium ibi sit boni quod extus, ita inversi ordinis: `et non agnovit illum, quia erant manus ejus sicut manus Esavi fratris ejus pilosae' significat quod ex voluntario quod extus, perciperet quod esset bonum naturale: `et benedixit illi' significat inde conjunctionem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church