3560. `An tu is filius meus Esau, si non': quod significet quod non esset bonum naturale, constat ex dubitatione quae in his et in mox sequentibus; et quia rationale est quod percipit quid et quale naturale, est perceptio quod non esset, nempe bonum naturale seu `Esau.'