Arcana Coelestia (Elliott) n. 3567

Previous Number Next Number See English 

3567. `Dixit, Tu is filius meus Esau? et dixit, Ego': quod significet statum affectionis veri naturalis quod crederet tunc esse bonum naturale ex forma externa, constare potest ex interrogatione Jishaki `tu is filius meus Esau?' per quam non aliud in sensu interno significari potest quam influxus rationalis ex bono in naturale verum per `Jacobum' repraesentatum; et ex responso, `dixit, Ego,' quod crederet tunc se esse bonum, videantur quae supra n. 3550.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church