Arcana Coelestia (Elliott) n. 3575

Previous Number Next Number See English 

3575. `Et odoratus est odorem vestium illius': quod significet gratum ex boni vero quod percepit, constat ex significatione `odoris' quod sit gratum, de qua n. 925, et `odorari' quod sit percipere quod gratum; et ex significatione `vestium' quod sit verum, de qua n. 297, 1073, 2576; quae quia erant Esavi, qui hic est `illius,' et per `Esavum' repraesentatur bonum naturalis, est boni verum quod significatur. Boni verum est illud quod per influxum rationalis immediatum et mediatum, de quo {1}supra n. (x)3573, in naturali producitur; hoc verum erat quod desiderabatur; sed quia illud per immediatum influxum a rationalis bono produci non posset, nisi simul per mediatum, hoc est, per rationalis verum, et hoc non nisi per plura media, quae sunt illa quae per `Esavum et Jacobum' in sensu interno hic describuntur, ideo per `odorari odorem vestium illius' significatur boni verum, quod percipiebatur'. @1 i mox$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church