Arcana Coelestia (Elliott) n. 358

Previous Number Next Number See English 

358. Quod per 'cadere facies' significetur quod interiora mutentur, etiam a significatione 'faciei' et significatione 'cadere' constat; facies apud antiquos significavit interna, quia per faciem interna elucent; tales etiam antiquissimis temporibus fuerunt ut facies prorsus concordaret cum internis, sic ut quisque ex facie videre potuisset qualis animus aut mens ejus esset; pro enormi re ducebant aliud facie ostendere, aliud cogitare; simulatio et dolus tunc fuit abominabilis; quare per 'faciem' significabantur interna; cum charitas elucebat ex facie, tunc dicebatur 'elevari facies'; cum autem contrarium, tunc dicebatur 'facies cadere'; quare etiam de Domino praedicatur quod 'facies elevet super hominem,' ut in Benedictione, Num. vi 26; et Ps. iv 7 [A.V. 6], quo significatur quod Dominus det homini charitatem: quid cadere facies, constat apud Jeremiam, Non faciam cadere faciem Meam erga vos, quoniam misericors Ego, dictum Jehovae, iii 12;

'facies Jehovae' est misericordia; cum 'elevat faciem' super aliquem, est quod ex misericordia ei charitatem det: contrarium est cum 'facit cadere faciem,' hoc est, cum homini facies cadit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church