3594. `Et dixit, Quis igitur ille qui venatus venationem, et adduxit mihi?': quod significet inquisitionem de illo vero, constat ex repraesentatione `Jacobi,' de quo hic dicitur, `quis ille?' quod sit naturale quoad verum, de qua supra; et ex significatione `venationis' quod sit verum ex bono, de qua n. 3501; hic inquisitio de vero illo num ex bono.