3600. Quod `ecce de pinguedinibus terrae habitatio tua' significet quod ex Divino Bono vita; et quod `de rore caeli desuper' significet quod ex Divino Vero, constat a significatione {1}`pinguedinis' quod sit bonum, de qua n. 353, hic Divinum Bonum quia dicitur de Domino; ex significatione `habitationis' quod sit vita, de qua n. 1293, 3384; et quod `habitatio' praedicetur de bono, n. 2268, 2451, 2712; et ex significatione `roris caeli' quod sit verum quod {2}ex bono status pacis et innocentiae, de qua supra n. 3579, hic Divinum Verum quia dicitur de Domino. Ad Jacobum similia dicta sunt, nempe, `dabit tibi Deus de rore caeli, et de pinguedinibus terrae,' supra vers. 28, sed ibi primo loco dictum {3}de `rore' ita de vero, et secundo de `pinguedinibus terrae,' ita de bono', et quoque quod `Deus (x)ei de illis daret'; hic autem ad Esavum dicitur primo loco de `pinguedinibus terrae' ita de bono, et secundo de `rore caeli' ita de vero, et non quod `Deus daret,' sed quod `habitatio ejus erit de illis'; inde quoque patet quod `Jacobus' repraesentet verum et `Esau' bonum, tum quod verum apparenter priore loco sit primum, et quod id inversum ordinis sit, secundum illa quae pluries prius ostensa sunt. @1 pinguedinum$ @2 ex statu pacis$ @3 i est$