Arcana Coelestia (Elliott) n. 3612

Previous Number Next Number See English 

3612. `Fuge tibi ad Laban fratrem meum Haranem': quod significet ad affectionem boni externi seu corporei, constat a repraesentatione `Labanis' quod sit affectio boni in naturali homine, de qua n. 3129, 3130, 3160; et ex significatione `Haranis' quod sit externum, et inde obscurum respective, de qua n. 1430: sed quid per Labanem et Haranem proprie hic significatur, constare potest (c)a sequentibus ubi Laban et Haran nominantur, quod nempe sit bonum communis stirpis collaterale: habent enim bona et vera (t)conjunctionem inter se, sicut in familiis parentes, fratres, consanguinei, affines, n. 685, 917, 2508, 2524, 2556, 2739 sed haec prorsus abscondita sunt homini qui non in vita boni est; is ne quidem novit quid bonum, et inde nec quid verum; si haec primum nosset, nempe ex doctrina conjuncta vitae, seu ex vita conjuncta doctrinae, tunc de bono et vero innumerabilia nosset et {1}apperciperet, et hoc successive {2}distincte magis et magis, et dein conjunctiones mutuas et respectivas inter se, et tandem proximitates in sua serie, et in quavis proximitate iterum innumerabilia, ita demum caelum in sua forma, hoc est, in sua pulchritudine et felicitate. @1 perciperet$ @2 distinctius et distinctius$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church