Arcana Coelestia (Elliott) n. 3620

Previous Number Next Number See English 

3620. `Fastidio vitam meam pro filiabus Heth': quod significet adjunctionem veri naturalis aliunde, constat ex significatione `fastidire vitam' quod sit nulla adjunctio, nempe veri naturalis ad verum rationalis, cum enim non est adjunctio, tunc apparet rationali vita sua, sicut nulla, ut constare potest (c)ab illis [quae supra] n, 3493 dicta sunt; et ex significatione `filiarum Heth' quod sint affectiones veri ex non genuino, hic veri naturalis quia de Jacobo dicitur, per quem quod verum naturale repraesentetur, supra ostensum est; quod `filiae' sint affectiones, videatur n. 2362; et quod Heth seu Hittaeus sit verum ex non genuino, n. 3470; inde constat (x)quod per `fastidio vitam meam pro filiabus Heth' significetur quod nulla adjunctio naturalis per verum quod non ex genuino, ita quod {1}erit adjunctio veri naturalis aliunde: de adjunctione veri naturalis in sequentibus ubi de commoratione Jacobi apud Labanem agitur, quod nempe adjuncta sint ei vera e communi stirpe; {2}et per vera quae repraesentant `filiae Heth,' quia non erant ex illa stirpe, non potuit fieri adjunctio quia disparia et discordantia; per `filios enim Heth' repraesentatur Ecclesia spiritualis apud gentes, n. 2913, 2986, in qua quia non Verbum, vera ibi non ex illa origine sunt. @1 sit$ @2 at$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church