Arcana Coelestia (Elliott) n. 3626

Previous Number Next Number See English 

3626. Quod talis correspondentia sit, notissimum est in altera vita, non solum angelis sed etiam spiritibus, et quoque malis; angeli sciunt inde arcanissima quae in homine, et arcanissima quae in mundo et in universa ejus natura; quod saepius mihi constare potuit, etiam ex eo quod cum locutus de aliqua parte hominis, non solum scirent omnem ejus partis structuram, agendi modum et usum, sed et innumerabilia plura quam usquam homo capax sit explorandi, immo intelligendi, et quidem in suo ordine et in sua serie; et hoc ex intuitione in ordinem caelestem quem sequebantur, cui partis illius ordo correspondebat: ita, quia in principiis sunt, ea quae ex illis, inde sciunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church