Arcana Coelestia (Elliott) n. 3628

Previous Number Next Number See English 

3628. De his per multam experientiam instructus sum, et quidem quod non solum illa quae sunt mentis humanae, nempe quae sunt ejus cogitationis et affectionis, spiritualibus et caelestibus quae sunt caeli a Domino, correspondeant, sed etiam quod in communi totus homo, et in particulari quicquid est in homine, usque adeo ut non detur minima pars, ne quidem minimum partis, quod non correspondet; {1}tum quod homo inde existat et continue subsistat: {2}et quoque, nisi foret talis correspondentia hominis cum caelo, et per caelum cum Domino, ita cum priore se, et per priora cum Primo, ne quidem momento subsisteret sed difflueret in nullum. [2] Sunt semper binae vires quae unumquodvis in suo nexu et in sua forma, ut supra dictum, (x)continent, vis nempe extrinsecus agens, et vis intrinsecus agens, in quarum medio sit illud quod continetur; ita quoque homo quoad singulas suas partes, etiam minutissimas: quod atmosphaerae sint quae extrinsecus per continuam pressionem seu incumbentiam, et inde vim agentem, totum corpus in nexu (x)teneant, notum est; et quoque quod atmosphaera {3}aeris per influxum pulmones; {4}et eadem suum organum quod est auris, cum ejus formis ad modificationes {4}illius (x)constructis inibi; et quod atmosphaera aetherea similiter nexus interiores, nam haec libere per omnes poros influit, et totius corporis viscera interiora, paene simili pressione, incumbentia, et inde vi agente, in formis suis indivulsa tenet, et {5}eadem quoque atmosphaera suum organum quod est oculus, cum ejus formis ad modificationes ejus instructis, inibi: his nisi corresponderent vires internae quae contra vires illas externas reagerent, et sic formas intermedias {6}continerent et aequilibrarent, ne quidem momento subsisterent; [3] inde patet quod binae vires omnino erunt ut aliquid existat et subsistat; vires quae intrinsecus influunt et agunt, sunt ex caelo, et per caelum a Domino, ac in se vitam habent. Hoc patet admodum manifeste ab organo auditus; nisi modificationes interiores forent quae sunt vitae, quibus corresponderent modificationes exteriores quae sunt aeris, non existeret auditus; et quoque ab organo visus, nisi lux interior foret quae est vitae, cui corresponderet lux exterior quae est solis, nusquam existeret visus. Ita se habet cum omnibus reliquis organis et membris in corpore humano; sunt vires extra agentes quae naturales sunt, in se non vivae, et sunt vires intra agentes in se vivae, quae continent unumquodvis, et faciunt ut vivant, et quidem secundum formam qualis eis data est ad usum. @1 et$ @2 tum$ @3 aerea$ @4 et simul eadem ipsum suum organum$ @5 quoque eadem$ @6 in aequilibrio continerent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church