3654. Quod `Judaea' in Verbi sensu interno non significet Judaeam, sicut nec `Hierosolyma' Hierosolymam, constare potest a pluribus locis in Verbo: in Verbo non ita nominatur Judaea, sed terra Jehudae, et per eam ibi sicut per terram Canaanem significatur regnum Domini, proinde etiam Ecclesia, nam haec est regnum Domini in terris; et hoc ideo quia per Jehudam seu per Judaicam gentem repraesentatum est regnum caeleste Domini, et per Israelem seu Israeliticum populum regnum spirituale Ipsius; et quia repraesentatum, ideo quoque in Verbo cum nominantur, in sensu ejus interno non aliud significatur; [2] quod illa significentur,patebit ex illis quae in sequentibus de Jehuda et terra Jehudae, ex Divina Domini Misericordia, dicentur; ac interea ex paucis his apud Prophetas; apud Esaiam, Vinea fuit dilecto Meo in cornu filii olei, circumdedit illam et elapidavit illam, et plantavit (c)illam vite nobili, et aedificavit turrim in medio ejus, et etiam torcular excidit in illa, et exspectavit ut faceret uvas, sed fecit labruscas; et jam habitator Hierosolymae, et vir Jehudae, judicate quaeso inter Me et inter vineam Meam; ...ponam illam in desolationem,...quia vinea Jehovae Zebaoth domus Israelis, et vir Jehudae planta deliciarum Ipsius; et exspectavit judicium sed ecce suppuratio, justitiam sed ecce clamor, v 1-3, 6, 7;
ibi in sensu litterae de perverso statu Israelitarum et Judaeorum agitur, in sensu autem interno de perverso statu Ecclesiae per Israelem et Jehudam repraesentatae; `habitator Hierosolymae' est bonum Ecclesiae; quod `habitator' sit bonum, seu quod idem, qui in bono, videatur n. 2268, 2451, 2712, 3613, et quod `Hierosolyma' sit Ecclesia, n. 402, 2117; `domus Israelis' similiter; quod `domus' sit bonum, n. 710, 1708, 2233, (x)2331, 3142, 3538, et quod `Israel' Ecclesia, n. 3305; `vir Jehudae' consimiliter, per `virum' enim significatur verum, n. 265, 749, 1007, 3134, 3310, 3459, et per `Jehudam' bonum, sed cum differentia quod `vir Jehudae' sit verum ex bono amoris in Dominum, quod verum caeleste vocatur, hoc est, illi qui in tali vero: [3] apud eundem, Tollet signum gentibus, et congregabit expulsos Israelis, et dispersa Jehudae colliget a quatuor alis terrae: tunc recedet aemulatio Ephraimi, et hostes Jehudae exscindentur; Ephraim non aemulabitur cum Jehuda, et Jehudah non angustabit Ephraimum: ... devovebit Jehovah linguam maris Aegypti; et agitabit manum super fluvium cum vehementia spiritus Sui; ... tunc erit semita reliquiis populi Ipsius, quae residuae erunt ab Asshure, xi 12, 13, 15, 16;
agitur ibi in sensu litterae de reductione Israelitarum et Judaeorum e captivitate, sed in sensu interno de Ecclesia nova in communi, et apud unumquemvis in particulari qui regeneratur seu fit Ecclesia; `expulsi Israelis' pro illorum veris, `dispersa Jehudae' pro eorum bonis; `Ephraim' pro intellectuali illorum, quod non amplius repugnabit; `Aegyptus' pro scientificis, et `Asshur' pro {1}ratiocinatione inde, quae perverterunt; `expulsi, dispersa, reliquiae, et residui' pro veris et bonis quae supersunt; quod `Ephraim' sit intellectuale, patebit alibi; quod `Aegyptus' sit scientificum, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 2588, 3325; quo `Asshur' sit ratiocinatio, n. 119, 1186, et quo `reliquiae' sint bona et vera a Domino recondita in interiore homine, n. 468, 530, 560, 561, 660, 661, 798, 1050, 1738, 1906, 2284: [4] apud eundem, Audite hoc domus Jacobi, vocati nomine Israelis, et ex aquis Jehudae exiverunt, ...quia ab urbe sanctitatis vocantur, et super Deo Israelis nituntur, xlviii 1, 2;
`aquae Jehudae' pro veris quae sunt ex bono amoris in Dominum, vera illa inde sunt ipsa bona charitatis, quae bona spiritualia vocantur et faciunt Ecclesiam spiritualem, internam quae `Israel,' et externam quae `domus Jacobi'; inde patet quid significant `domus Jacobi vocati nomine Israelis, et ex aquis Jehudae exiverunt': [5] apud eundem, Producam ex Jacobo semen, et ex Jehudah heredem montium Meorum, et possidebunt eum electi Mei, et servi Mei habitabunt ibi, lxv 9;
`ex Jehudah heres montium' in supremo sensu pro Domino, in sensu repraesentativo pro illis qui in amore in Ipsum, ita in bono utriusque amoris; quod `montes' sint illa bona, supra n. 3652 ostensum est: [6] apud Mosen, Catulus leonis Jehudah, a praeda ascendisti fili mi, curvavit se, cubuit sicut leo, et sicut leo vetulus, quis excitabit eum? Gen. xlix 9;
ibi quod per `Jehudam' in supremo sensu intelligatur Dominus, manifeste patet, et in sensu repraesentativo illi qui in bono amoris in Ipsum: apud Davidem, Cum exivit Israel ex Aegypto, domus Jacobi e populo barbaro, factus est Jehudah in sanctuarium Ipsius, Israel dominia Ipsius, Ps. cxiv 1, 2;
`Jehudah' etiam ibi pro caelesti bono, quod est amoris in Dominum, et `Israel' pro caelesti vero seu spirituali bono: [7] apud Jeremiam, Ecce dies venientes, dictum Jehovae, et suscitabo Davidi germen justum, qui regnabit rex, et prosperabitur, et faciet judicium et justitiam in terra, in diebus Ipsius salvabitur Jehudah, et Israel habitabit secure; et hoc nomen Ipsius, quod vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia nostra, xxiii 5, 6; xxxiii 15, 16;
ibi de Adventu Domini; `Jehudah' pro illis qui in bono amoris in Dominum, `Israel' qui in vero illius boni; quod non per `Jehudam' intelligatur Jehudah, nec per `Israelem' Israel, constare potest, quia Jehudah non salvatus, neque Israel amplius: similiter apud eundem, Reducam captivitatem Jehudae, et captivitatem Israelis, et aedificabo eos sicut prius, xxxiii (x)7;
pariter: apud eundem, in diebus illis, et in tempore illo, dictum Jehovae, venient filii Israelis, ipsi et filii Jehudae simul, eundo et flendo ibunt, et Jehovam Deum suum quaerent, et Zionem quaerent via, quo facies eorum, l 4, 5:
apud eundem, In tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae, et congregabuntur ad illam omnes gentes ob nomen Jehovae Hierosolymam, non ibunt amplius post obfirmationem cordis sui mali, in diebus illis ibunt domus Jehudae ad domum Israelis, et venient una e terra septentrionis super terram, iii 17, 18:
[8] apud eundem, Ecce dies venientes, dictum Jehovae, quibus seminabo domum Israelis et domum Jehudae semine hominis et semine bestiae;
...et pangam cum domo Israelis, et cum domo Jehudae foedus novum; ...hoc foedus quod pangam cum domo Israelis post dies illos, dabo legem Meam in medio eorum, et super cor eorum scribam illam, xxxi 27, 31, 33;
quod Israel {1}seu domus Israelis non intellecta sit, manifeste patet, quia dispersi inter gentes et nusquam e captivitate reducti sunt, consequenter quod nec Jehudah {2}seu domus Jehudae intellecta, sed quod per illos in sensu interno significati (x)qui a regno spirituali et caelesti Domini sunt; cum illis `novum foedus{3}, et illorum in corde scripta {3} lex': `novum foedus' pro conjunctione cum Domino per bonum, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 2037; `lex in corde scripta' pro perceptione boni et veri inde, et quoque pro conscientia: [9] apud Joelem, Fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte, et omnes rivi Jehudae fluent aquis, et fons e domo Jehovae exibit, et irrigabit flumen {4}shittim: Aegyptus in vastitatem erit, et Edom in desertum vastitatis erit, propter violentiam filiis Jehudae, quorum fuderunt sanguinem innocentem in terra sua: et Jehudah in aeternum sedebit, et Hierosolyma in generationem et generationem, iv 18-20; ex singulis ibi etiam patet quod per `Jehudam' non intelligatur Jehudah, nec per `Hierosolymam' Hierosolyma, sed quod illi qui in sancto amoris et charitatis {5}, illi enim `in aeternum sedebunt,' et `in generationem et generationem': [10] apud Malachiam, Ecce Ego mittens angelum Meum, qui parabit viam ante Me, et subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos quaerentes, et angelus foederis quem vos desideratis; ...tunc suavis erit Jehovae minha Jehudae et Hierosolymae, juxta dies aeternitatis, et juxta annos priores, iii 1, 4; ibi de Adventu Domini; quod tunc non `Jehovae suavis fuerit minha Jehudae et Hierosolymae,' constat; inde patet quod per Jehudam et Hierosolymam talia quae sunt Ecclesiae Domini, significentur: ita ubivis in Verbo alibi ubi Jehudah, Israel et Hierosolyma nominantur. Inde nunc constare potest quid per Judaeam apud Matthaeum significatur, quod nempe Ecclesia Domini, ibi vastata{6} @1 ratiociniis$ @2 et$ @3 i est$ @4 AI have schittim, Sch Schittim, AV, RV Shittim, but RV in margin `the valley of acacias.'$ @5 i sunt$ @6 In A this was originally the end of this preface. Chap. xxviii was started, but deleted and n. 3655 added.$