Arcana Coelestia (Elliott) n. 3669

Previous Number Next Number See English 

3669. `Et eris in coetum populorum': quod significet copiam, constare potest absque explicatione; `coetus populorum' in specie praedicatur de veris, per `populos' enim in Verbo significantur illi qui in {1}vero sunt, videatur n. 1259, 1260, 2928, 3581; at per `gentes illi qui in bono n. 1259, 1260, 1416, 1849. Quod hic dicatur `coetus populorum,' est quia de bono veri per `Jacobum' repraesentato agitur; aliud enim est bonum quod ex vero, et aliud est bonum ex quo verum; bonum quod ex vero est quod hic est `Jacobus,' et bonum ex quo verum est quod est `Esau'; bonum quod ex vero est inversum ad bonum ex quo verum; in bono quod ex vero, sunt illi qui regenerantur antequam regenerati sunt, at in bono ex quo verum, sunt iidem cum regenerati; quod status illorum inversus sit, videatur n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603. @1 A has veris changed to vero$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church