Arcana Coelestia (Elliott) n. 3677

Previous Number Next Number See English 

3677. `Fratrem Rebeccae matris Jacobi et Esavi': quod significet affinitatem ex matre cum bono veri quod `Jacob,' cum boni vero quod `Esau,' constat ex repraesentatione `Rebeccae' quod sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Verum, de qua saepius prius; ex repraesentatione `Jacobi' quod sit bonum veri seu bonum quod ex vero in naturali; et ex repraesentatione `Esavi' quod sit boni verum, seu bonum es quo verum in naturali, de quibus supra n. 3669; et quia omnia bona et vera quae sunt in naturali seu externo homine, concipiuntur et nascuntur a rationali seu interno homine, nempe a bono rationalis ut a patre, et a vero rationalis ut a matre n. 3314, 3573, 3616, ideo per illa verba significatur affinitas ex matre cum bono veri quod `Jacob,' cum boni vero quod `Esau'; se quoque prorsus similiter habent; [2] sed explicare illa ad captum, perquam difficile est, ex causa quia communissima hujus rei hodie ignota sunt, sicut quid bonum spirituale, et quid verum ejus, et quod innumerabilia genera boni et veri ejus sint, et adhuc innumerabiliores species, tum quod per gradus quasi consanguinitatis et affinitatis inter se conjuncta sint; haec quae communissima, cum ignota sunt, descriptio graduum et affinitatum in meras umbras caderet; et eo adhuc magis quia docti hodie nec scire illa volunt, amant enim solum in cortice errare, et disceptare non qualia sunt, sed num sint, et quamdiu in illo statu sunt, nihil prorsus scire volunt de innumerabilibus illis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church