Arcana Coelestia (Elliott) n. 3688

Previous Number Next Number See English 

3688. `Sororem Nebaioth super feminas suas sibi ad mulierem': quod significet affectionem veri caelestis interius, constat ex significatione `sororis' quod sit verum intellectuale seu rationale, de qua n. 1495, 2508, 2524, 2556, 3386; ex repraesentatione `Nebaioth' quod sit bonum quod est Ecclesiae spiritualis, de qua n. 3268; inde `soror Nebaioth' significat affectionem veri caelestis, seu quod idem affectionem boni spiritualis; ex significatione `feminarum seu filiarum Heth' quod sint affectiones veri ex non genuino, de qua n. 3470, 3620-3622, (x)3686, et ex significatione `accipere mulierem' quod sit associari et conjungi; inde patet quod per haec cum illis quae mox supra, significetur conjunctio boni per Esavum repraesentati cum vero ex origine Divina, ita cum affectione veri caelestis interius{1}. [2] Quomodo haec se habent, quidem prius dictum, sed talia sunt quae aegre cadunt sub intellectum, quamdiu communissima hujus rei nesciuntur, et praeterea talia mundus hodie non curat, {2}quia terrestria sunt quae ei curae, non autem caelestia, {3}quoniam sicut quoque dicitur, illa vident et sciunt, haec autem non vident nec sciunt; at quia non modo detegenda sunt quae in Verbi sensu interno continentur, sed etiam explicanda, licet exemplo illustrare quomodo se habet cum boni vero quod Esau repraesentat, et cum bono veri quod Jacob, et simul cum eo quod bonum veri sit inversum ad boni verum antequam regeneratus est homo, at postmodum quod conjuncta, ita cum illis quae hactenus dicta sunt: [3] sit pro exemplo homo qui talis est ut regenerari possit, hoc enim praevidet Dominus, et quia praevidet etiam providet; is primum sicut infans puer nondum scit quid opera charitatis erga proximum, quia nondum novit quid charitas, nec quid proximus; quapropter quia ex Verbo scit quod pauperibus dandum, et qui pauperibus dat quod merces illi sit in caelo, idcirco {4}mendicantibus prae aliis benefacit, quia credit quod illi sint pauperes qui intellecti in Verbo, non expendens quod tales qui in plateis mendicant, quoad plurimam partem impiam et quoque scelestam vitam vivant, et omne quod cultus Divini est, spernant, seque dederint prorsus otio et inertiae; is {5}qui regeneratur, in primo statu, nihilo minus' illis ex corde benefacit; haec {6}bona sunt bona veri externi a quibus incohat; boni verum, quod interius est, influit ita in illa et operatur hoc secundum cognitiones in quibus puer est: [4] postmodum autem cum magis illustratur, tunc benefacere vult omnibus quos egenos et miseros credit, et vix adhuc discrimen facit inter egenos et miseros pios et impios, credens unumquemvis esse in simili respectu et gradu proximum; at cum in his magis illustratur, tunc facit discrimen, ac probis et bonis solum opem fert, sciens quod opem ferre malis sit malefacere multis, nam per beneficia et officia illis copiam facit malefaciendi aliis: tandem, cum ille regeneratur, non bonum facit nisi bonis et piis, quia tunc non homine cui benefacit, sed ipso bono apud illum, afficitur; et quia in bono (c)et pio Dominus est praesens, ita per affectionem erga bonum, {7}etiam in Dominum testatur amorem; cum in illa charitate ex corde est, tunc regeneratus est; [5] inde patet quod ejus status prior fuerit inversus respective ad hunc statum, quod nempe bonum crediderit quod non bonum erat, sed quod usque id facere in principio regenerationis debuerit, quia cognitio rei apud (c)eum non ulterius vadit, et quia charitatis bonum interius non potuit influere in aliud verum quam quod cognitionis ejus fuit; tum quoque quod bonum interius semper adfuerit, et hoc operatum sit, et quod hoc se non prius manifestare potuerit quam cum per cognitiones successive illustratus fuerit de bonis et veris qualia essent: inde patet aliquantum quid bonum veri quod hic `Jacob' repraesentat, et quid boni verum quod `Esau,' et quod haec {8}primum inversa sint, sed postea quod conjuncta. @1 i quod verum,seu quae affectio veri repraesentatur per Machalath filiam Jischmaelis, sororem Nebajoth. (This was deleted in A but later marked for re-insertion.)$ @2 sunt terrestria$ @3 quia$ @4 i etiam$ @5 itaque qui postea$ @6 benefacta$ @7 quoque$ @8 i sibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church