Arcana Coelestia (Elliott) n. 3701

Previous Number Next Number See English 

3701. `Et ecce angeli Dei ascendentes et descendentes in illa': quod significet infinitam et aeternam communicationem et inde conjunctionem; et quod ex infimo quasi ascensus, et dein cum ordo est inversus, descensus, constat ex significatione `angelorum' quod si aliquid Divinum Domini, quod per illos in Verbo cum nominantur intelligitur, de qua n. 1925, (x)2319, 2821, 3039; hic quod sit Divinum Verum, constat ex eo quod dicantur `angeli Dei,' Deus enim dicitur cum in sensu interno agitur de vero, at Jehovah cum de bono, videatur n. 2586, 2769, 2807, 2822; inde est quod tametsi Jehovah mox nominatur et dicitur `Jehovah stans super illa', usque hic angeli Dei nuncupentur, nam agitur de vero ex quo bonum, quod hic est `Jacob,' ut pluries supra dictum: quod per `ascendentes et descendentes in scala' significetur in sensu supremo infinita et aeterna communicatio et inde conjunctio, constare potest absque ulteriore explicatione; (m)de ipso Divino Domini et Divino Humano Ipsius, non praedicari potest communicatio et inde conjunctio, nisi simul dicatur infinita et aeterna, nam in Domino omne est infinitum et aeternum, infinitum respective ad Esse, et aeternum ad Existere.(n) {1}Ex illis quae hactenus dicta sunt, patet quod per `scalam statutam terrae, et caput ejus pertingens caelum, et ecce angeli Dei ascendentes et descendentes in illa' significetur in summa ex infimo quasi ascensus, et dein, cum ordo est inversus, descensus. [2] Quomodo cum hoc ascensu et descensu se habet, constare potest ex illis quae supra n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3607, 3610, 3665, 3690 dicta et ostensa sunt; sed quia hic ordo, qui est regenerationis hominis et describitur hic et in sequentibus in sensu interno, in Ecclesia prorsus est ignotus, idcirco licet adhuc illustrare qualis sit: notum est quod homo in naturam parentum suorum, et avorum, ut et atavorum qui usque a saeculis, nascatur, ita in malum hereditarium omnium illorum successive cumulatum, usque adeo ut non sit {2}nisi malum, quantum a se; inde trahit quod tam quoad intellectum quam quoad voluntatem prorsus deperditus sit, et ex se nihil boni velit, et inde nihil veri intelligat, proinde quod sit malum quod dicit bonum, immo credit bonum, et falsum quod dicit verum, immo credit verum; sicut pro exemplo, amare se prae aliis, sibi velle melius quam aliis, cupere quae alius sunt, et sibi soli studere, non aliis nisi sit propter se; haec quia cupit ex se, {3}etiam vocat bona, et quoque vera; et porro, si aliquis illum quoad bona illa et vera, ut illa vocat, laedit, seu laedere tentat, odit, etiam ex animo vindicat, et ejus perniciem cupit, et quoque quaerit, et in eo jucundum percipit, et hoc quo plus se in illis actualiter confirmat, hoc est, quo frequentius actualiter id exercet; [3] talis cum in alteram vitam venit, similiter cupit; ipsa natura quam per actualem vitam contraxit in mundo, manet, ac ipsum jucundum illud manifeste percipitur, quapropter non potest in aliqua societate caelesti esse in qua unusquisque aliis melius vult quam sibi, sed in aliqua societate infernali cui simile jucundum; haec natura est quae exstirpanda cum vivit in mundo, quod nusquam fieri potest quam per regenerationem a Domino, hoc est, per id quod prorsus aliam voluntatem et alium inde intellectum (x)accipiat, hoc est, ut novus fiat quoad utramque illam facultatem; at hoc ut fiat, debet omnium primo renasci {4}ut infans, et discere quid malum et falsum, et discere quid bonum et verum, nam absque scientia seu cognitione non potest imbui aliquo bono: ex se enim nihil aliud pro bono agnoscit quam malum, et pro vero quam falsum; [4] hoc ut fiat, cognitiones ei tales insinuantur quae non sunt prorsus contrariae illis quas prius habuerat, sicut quod omnis amor incipiat a se; quod sibi primum studendum et postmodum aliis; quod talibus qui pauperes et miseri externa forma apparent, benefaciendum qualescumque intus sint; similiter quod viduis et pupillis quia ita nominantur; et tandem quod inimicis in genere, quicumque sint; etiam quod sic mereri possit caelum. Hae et similes cognitiones sunt infantiae novae vitae ejus, et sunt tales quae quia aliquid trahunt ex priore vita seu prioris vitae natura, etiam aliquid ex nova vita, in quam sic introducitur, et inde sunt tales ut admittant in se quae conducunt ad novam voluntatem formandum et ad novum intellectum; haec sunt bona et vera infima, a quibus incohant illi qui regenerantur, quae quia admittunt in se vera interiora seu propiora Divinis, etiam per illa exstirpari possunt falsa quae prius crediderat vera esse; [5] sed qui regenerantur, non addiscunt talia nude sicut scientiae, sed ut (x)vitae, nam vera illa faciunt; sed quod faciant illa, est ex principio novae voluntatis quam insinuat Dominus, illis prorsus nescientibus, et quantum ex nova illa voluntate recipiunt, tantum quoque ex illis cognitionibus recipiunt, ac in actum mittunt, et credunt; at quantum non recipiunt a nova voluntate, tantum quidem discere talia possunt, {5}sed non in actum mittere, quia student modo scientiae non vitae; [6] ille status est infantiae et (x)pueritiae {6}quoad novam vitam quae successura est loco vitae prioris, sed status adolescentiae et juventutis (c)ejus vitae est quod non {7}respiciant ad aliquam personam, qualis in forma externa apparet, sed qualis est quoad bonum, primum in vita civili, dein in vita morali, et tandem in vita spirituali, et bonum est quod homo tunc priore loco incipit habere et amare, et ex bono personam; et tandem cum adhuc magis perficitur, illis qui in bono sunt, studet benefacere, et hoc secundum boni quale apud illos; et tandem jucundum appercipit in benefaciendo illis; quia jucundum in bono, etiam amoenum in illis quae confirmant; confirmantia illa agnoscit pro veris, et quoque vera novi ejus intellectus sunt quae fluunt ex bonis quae ejus novae voluntatis; [7] in simili gradu in quo jucundum in bono illo appercipit, et (x)amoenum in veris illis, etiam (x)injucundum in {8}malis prioris vitae, et inamoenum in falsis illius, sentit; inde nunc separantur illa quae prioris voluntatis sunt ab illis quae novae voluntatis sunt, et quae prioris intellectus sunt ab illis quae novi intellectus, et hoc non secundum affectionem sciendi illa, sed secundum affectionem faciendi illa; consequenter tunc videt quod vera infantiae ejus fuerint inversa respective, et quod eadem paulatim in alium ordinem redacta sint, nempe sibi mutuo subordinata, ita quod quae priore loco primum fuerunt, nunc sint loco posteriore, sic quod per illa vera, quae infantiae et pueritiae ejus fuerunt, angeli Dei sicut per scalam a terra ad caelum ascenderint, sed postmodum per vera quae ejus adultae aetatis sunt, angeli Dei sicut per scalam a caelo ad terram descendant. @1 Ita$ @2 aliud quam$ @3 etiam vocat bonum, et quoque verum; et porro si aliquis illum quoad bonum illud et verum laedit$ @4 sicut$ @5 i et reponere in memoria inter scientifica alia$ @6 i ejus$ @7 respiciat$ @8 malo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church