Arcana Coelestia (Elliott) n. 3707

Previous Number Next Number See English 

3707. Quod `erit semen tuum sicut pulvis terrae' significet quod Divinum Verum naturale esset sicut bonum naturale, constat a significatione `seminis' quod sit verum, de qua mox supra n. 3706, inde `semen tuum' seu Jacobi, est Divinum Verum Naturale, per `Jacobum' enim repraesentari Divinum Naturale Domini, supra ostensum est; et ex significatione `pulveris terrae' quod sit bonum, de qua n. 1610; inde `erit semen tuum sicut pulvis terrae' est in sensu interno quod Divinum Verum naturale erit sicut Divinum Bonum naturale. Quod `pulvis terrae' significet bonum, inde est quia per `terram' significatur regnum Domini, {1}proinde bonum, ut mox supra n. 3705 ostensum; pulvis illius terrae (t)est ideo bonum, sed bonum naturale, quia per terram, ut quoque ibi ostensum, significatur id quod inferius est in regno Domini, ita naturale, cum caelum, quando quoque nominatur, id quod interius (2)seu rationale: inde est quod fructificatio boni et multiplicatio veri passim in Verbo exprimatur per quod (t)semen erit sicut stellae caelorum, et sicut pulvis terrae; per `stellas caelorum' tunc significantur rationalia, et per `pulverem terrae' naturalia, quae ita crescent. Quid sit, quod verum naturale erit sicut bonum naturale, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, explicabitur. @1 et inde bonum amoris$ @2 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church