3714. Vers. 16, 17. Et expergefactus Jacob e somno suo, et dixit, Certe est Jehovah in loco hoc, et ego non scivi. Et timuit, et dixit, Quam terribilis locus hic, nihil hic nisi domus Dei, et haec porta caeli. `Expergefactus Jacob e somno suo' significat illustrationem: `et dixit, Certe est Jehovah in loco hoc' significat Divinum in hoc statu: `et ego non scivi' significat in obscuro: `et timuit' significat alterationem sanctam: `et dixit, Quam terribilis locus hic' significat sanctitatem status: `nihil hic nisi domus Dei' significat regnum Domini in ultimo ordinis: `et haec porta caeli' significat ultimum in quod desinit ordo, per quod ultimum e natura apparenter {1}introitus. @1 i sicut$