Arcana Coelestia (Elliott) n. 3726

Previous Number Next Number See English 

3726. `Et posuit illum statuam': quod significet sanctum terminum, constat a significatione `statuae,' de qua sequitur. Quomodo haec se habent, constare potest ab illis quae praecedunt, quod nempe de ordine agatur quo Dominus Naturale Suum Divinum fecit, ac in sensu repraesentativo quomodo Dominus naturale hominis novum facit seu regenerat; qualis ille ordo sit, supra passim dictum et ostensum est, quod nempe inversus sit cum regeneratur homo, et primo loco ponatur verum, et quod restitutus cum homo regeneratus est, et bonum primo loco {1}tunc sit, et verum ultimo, de qua re videatur n. 3325, 3330, 3332, 3336, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3688: hoc repraesentatum fuit per `scalam per quam angeli ascendebant et descendebant,' ubi primum dicitur quod ascenderent, et dein quod descenderent, n. 3701; de ascensu nunc agitur, quod nempe ab ultimo ordinis, de quo mox supra n. 3720, 3721; hic nunc quod sit verum quod ultimum ordinis est; hoc ultimum est quod vocatur sanctus terminus, et significatur per `lapidem quem sumpsit Jacob et posuit in statuam.' Quod verum sit ultimum ordinis, inde constare potest quod bonum non possit in bonum terminari sed in verum, nam verum est recipiens boni, n. 2261, 2434, 3049, 3068, 3180, 3318, 3387, 3470, 3570; [2] bonum apud hominem absque vero, seu absque conjunctione cum vero, est bonum quale apud infantes, quibus nihil adhuc sapientiae est quia nihil intelligentiae; at quantum infans procedente aetate recipit verum ex bono, seu quantum apud illum conjungitur verum bono, tantum fit homo; inde patet quod bonum sit primum ordinis, et verum sit ultimum: inde est quod homo ex scientificis quae sunt vera naturalis hominis, et dein ex doctrinalibus quae sunt vera spiritualis hominis in naturali ejus, incohare debeat ut initietur in intelligentiam sapientiae, hoc est, ut intret in vitam spiritualem, ex qua homo fit homo, n. 3504; ut pro exemplo, ut homo possit sicut spiritualis homo amare proximum, primum discere debet quid spiritualis amor seu charitas, et quis proximus; antequam haec novit, quidem amare potest proximum, sed ut naturalis homo, non ut spiritualis, hoc est, ex bono naturali, non ex bono spirituali, videatur n. 3470, 3471; at postquam illa novit, tunc cognitionibus illius rei implantari potest spirituale bonum a Domino; ita se habet cum omnibus reliquis quae cognitiones, vel doctrinalia, vel in genere vera, dicuntur. [3] Dicitur quod cognitionibus implantari queat bonum a Domino, tum quod verum sit recipiens boni; qui non aliam ideam de cognitionibus ut et de veris habent quam quod sint res abstractae, qualem ideam quoque de cogitationibus plerique habent, illi nequaquam capere possunt quid {2}sit quod cognitionibus implantetur bonum, et quod verum sit recipiens boni;

sed sciendum quod cognitiones {3}et vera non magis res abstractae sint a purissimis substantiis quae sunt interioris hominis seu ejus spiritus, quam visus est abstractus ab organo suo seu oculo, aut auditus a suo organo seu aure; sunt puriores substantiae quae reales, ex quibus existunt, quarum variationes formae animatae et modificatae per influxum vitae a Domino illa sistunt, et (c)illarum convenientiae et harmoniae successive aut simul, sunt quae afficiunt, ac faciunt id quod vocatur pulchrum, amoenum, et jucundum; [4] ipsi spiritus sunt formae, hoc est, ex continuis formis consistunt aeque ac homines, sed ex purioribus, et ad visum corporeum seu oculi non conspicuis; sed quia formae illae seu substantiae non conspicuae sunt corporeo oculo, homo hodie non aliter capit quam quod cognitiones {4}et cogitationes sint res abstractae, inde quoque insania nostri saeculi, quod non credant in se spiritum habere victurum post mortem corporis{5}, cum tamen ille est substantia magis multo realis quam substantia materialis ejus corporis: immo, si credere velis, est spiritus post solutionem a corporeis ipsum illud corpus purificatum, quod plures dicunt se habituros tempore ultimi judicii, cum primum se resurrecturos credunt; quod spiritus, seu quod idem, animae, corpore praediti sint, se mutuo ut in clara die videant, inter se loquantur, se mutuo audiant, et multo exquisitiore sensu polleant quam cum fuerunt in corpore seu in mundo, ab illis quae ab experientia tam copiose relata sunt, manifeste constare potest. @1 est$ @2 i hoc$ @3 seu$ @4 sicut$ @5 i ejus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church