Arcana Coelestia (Elliott) n. 3731

Previous Number Next Number See English 

3731. Vers. 20-22. Et vovit Jacob votum, dicendo, Si fuerit Deus cum me, et custodiverit me in via hac, quam ego ambulans, et dederit mihi panem ad edendum, et vestem ad induendum; Et rediero in pace ad domum patris mei, et erit Jehovah mihi in Deum. Et lapis hic, quem posui statuam, erit Domus Dei; et omne quod dederis mihi decimando decimabo illud tibi. `Vovit Jacob votum, dicendo' significat Providentiae statum: `si fuerit Deus cum me, et custodiverit me in via hac, quam ego ambulans' significat continuum Divinum: `et dederit mihi panem ad edendum' significat usque ad conjunctionem cum Divino Bono: `et vestem ad induendum' significat conjunctionem cum Divino Vero: `et rediero in pace ad domum patris mei' significat usque ad perfectam unionem: `et erit Jehovah mihi in Deum' significat quod Divinum Naturale etiam Jehovah: `et lapis hic quem posui statuam' significat verum quod ultimum: `erit domus Dei' significat, hic ut prius, regnum Domini in ultimo ordinis, in quo superiora ut in sua domo: `et omne quod dederis mihi, decimando decimabo illud tibi' significat quod omnia et singula ex propria potentia Divina fecerit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church