Arcana Coelestia (Elliott) n. 3733

Previous Number Next Number See English 

3733. `Si fuerit Deus cum me, et custodiverit me in via hac, quam ego ambulans': quod significet continuum Divinum, constat ex significatione `esse Deus cum aliquo, et custodire in via, quam ambulat' quod sit continuum Divinum; praedicatur enim de Domino, Qui quoad Ipsam Essentiam vitae {1}fuit Jehovah, inde universa vita Ipsius a prima infantiae ad ultimam, fuit continuum Divinum, et hoc usque ad perfectam unionem Essentiae Humanae cum Divina. @1 i Suae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church