Arcana Coelestia (Elliott) n. 3736

Previous Number Next Number See English 

3736. `Et rediero in pace ad domum patris mei': quod significet usque ad perfectam unionem, constare potest ex eo quod `domus patris' cum praedicatur de Domino, sit Ipsum Divinum, in Quo Dominus ab ipsa conceptione fuit; `redire ad illam domum' est ad ipsum Divinum Bonum quod `Pater' vocatur; quod id sit Pater, videatur n. 3704; `redire ad illam domum' quod sit uniri, constare potest: simile intellectum est a Domino, ubi dixit quod `exiverit a Patre, ac venerit in mundum,' et quod `rursus iret ad Patrem';

nempe per `exiverit a Patre,' quod Ipsum Divinum assumpserit Humanum; per `venerit in mundum,' quod fuerit sicut homo; et per `iret ad Patrem,' quod univerit Essentiam Humanam Essentiae Divinae: hoc intellectum fuit per haec quae Dominus locutus apud Johannem, Si videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius, vi 62:

apud eundem, Scivit Jesus quod omnia dedisset Ipsi Pater in manus, et quod a Deo exivisset, et ad Deum abiret; . . . filii, adhuc breve vobiscum sum, . . . quo Ego abeo, vos non potestis venire, xiii 3, 33:

apud eundem, Nunc abeo ad Ipsum Qui misit Me, at nemo ex vobis (x)quaerit Me, Quo abis? . . . prodest vobis, ut Ego abeam, si enim non abirem, paracletus non veniret ad vos, si vero abivero, mittam illum ad vos. . . . Pusillum cum non videbitis Me, et rursus pusillum cum videbitis Me [quia Ego abeo ad Patrem. Dixerunt ex discipulis Ipsius ad se invicem, Quid est quod dicit nobis? Pusillum cum non videbitis Me, et rursus pusillum cum videbitis Me], et (x)quia Ego abeo ad Patrem, xvi 5, 7, 10, 16, 17:

apud eundem, Exivi a Patre, et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem, xvi 28;

`abire ad Patrem' est, in illis locis, Essentiam Humanam unire Essentiae Divinae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church