Arcana Coelestia (Elliott) n. 3741

Previous Number Next Number See English 

3741. Continuatio de Maximo Homine et Correspondentia cum illo

Regnum caeleste est instar unius hominis quia singula ibi correspondent soli Domino, nempe Ipsius Divino Humano, Qui solus est Homo, n. 49, 288, 565, 1894; ex correspondentia, imagine et similitudine cum Ipso caelum dicitur Maximus Homo; ex Divino Domini sunt omnia caelestia quae sunt boni, et omnia spiritualia quae sunt veri, in caelo; omnes angeli ibi sunt formae, seu substantiae formatae {1}secundum receptionem Divinorum quae a Domino; {2}Divina Domini recepta apud illos sunt quae vocantur caelestia et spiritualia, cum Divina vita ac inde Divina lux in illis ut recipientibus existit et modificatur: [2] inde est quod etiam formae et substantiae materiales apud hominem quoque tales sint, sed in inferiore gradu, quia crassiores et magis compositae; quod hae quoque sint formae recipientes caelestium et spiritualium, patet manifeste a signis prorsus visibilibus, ut ex cogitatione quae influit in organicas formas linguae et producit loquelam; ex affectionibus animi quae se sistunt videndas in facie; exque voluntate quae per formas musculares fluit in actiones; et sic porro; cogitatio et voluntas, quae illa producunt, sunt spiritualia et caelestia, formae autem seu substantiae quae recipiunt illa, et mittunt in actum, sunt materiales; quod hae prorsus ad receptionem illorum formatae sint, constat; inde patet quod ab illis sint, et quod nisi {3}ab illis, non tales existere potuerint. @1 ad$ @2 et$ @3 i ea$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church