Arcana Coelestia (Elliott) n. 3747

Previous Number Next Number See English 

3747. Locutus sum aliquoties cum spiritibus de eruditis nostri saeculi, quod nihil sciant quam distinguere hominem in internum et externum, et hoc non (c)ex reflexione ad interiora cogitationum et affectionum apud se, sed ex Verbo Domini; et quod usque nesciant quid internus homo, et magis quod plures dubitent num sit, et quoque negent, ex causa quia non vivunt vitam interni sed externi hominis; et quod multum eos seducat, quod animalia bruta appareant illis similia quoad organa, viscera, sensus, appetitus et affectus:

et dictum quod eruditi minus sciant de talibus quam simplices, et quod usque videantur sibi multo plura scire; disceptant enim de commercio animae et corporis, immo de ipsa anima quid sit, cum tamen simplices sciunt quod anima sit internus homo, et quod sit spiritus ejus qui post mortem corporis victurus est, tum quod sit ipse homo qui in corpore; [2] praeterea quod eruditi plus quam simplices assimilent se brutis, et adscribant omnia naturae et vix quicquam Divino; tum quod non reflectant quod homo, secus ac bruta animalia, possit cogitare de caelo et de Deo, ac sic elevari supra se, consequenter per amorem conjungi Domino, ac ita quod post mortem non possint quin vivant in aeternum; et quod {1}imprimis ignorent quod omnia et singula apud hominem dependeant per caelum a Domino, et quod caelum sit Maximus Homo cui correspondent omnia et singula quae in homine, et quoque singula quae in natura; et forte cum haec audituri et lecturi, quod illis talia paradoxa erunt ut nisi experientia confirmaret, rejicerent sicut quoddam phantasticum; similiter cum audituri {2}quod tres gradus vitae in homine sint sicut sunt tres gradus vitae in caelis, hoc est, tres caeli, et quod homo tribus caelis ita correspondeat ut sit in imagine ipse parvulum caelum cum in vita boni et veri est, et per illam vitam imago Domini. [3] Instructus sum de gradibus illis vitae, quod ultimus gradus vitae sit qui externus {3}seu naturalis homo vocatur, per quem homo similis est animalibus quoad concupiscentias et phantasias; quodque alter gradus sit qui internus et rationalis homo dicitur, per quem homo supra animalia est, nam per illum cogitare et velle potest {4}bonum et verum, et imperare naturali homini, ejus concupiscentias et inde phantasias inhibendo et quoque rejiciendo, et insuper {5}intra se de caelo, immo de Divino, reflectendo, quod animalia bruta prorsus nequeunt. Quod tertius gradus vitae sit qui ignotissimus homini, et quod sit usque ille per quem Dominus in mentem rationalem influit, unde ei facultas cogitandi sicut homo, et unde ei conscientia, et unde ei perceptio boni et veri, et quoque a Domino elevatio {6}versus Se:

sed haec remota sunt ab eruditorum hujus saeculi ideis, qui (t)modo disceptant num (x)sit, et tamdiu {7}non scire possunt quod sit, et minus quid sit. @1 alte$ @2 i sint$ @3 et$ @4 i quod$ @5 supra$ @6 i usque$ @7 i prorsus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church