Arcana Coelestia (Elliott) n. 3755

Previous Number Next Number See English 

3755. `Vae autem in utero gerentibus {1}et lactantibus in diebus illis' significat illos qui imbuti sunt bono amoris in Dominum et bono innocentiae; `vae' est formula significans periculum damnationis aeternae; `in utero gerere' est concipere bonum amoris caelestis{2}; `lactare' est quoque innocentiae statum; `dies illi' sunt status in quibus tunc Ecclesia{3}, [2] `Orate vero ne fiat fuga vestra hieme, neque in sabbato' significat remotionem ab illis, ne hoc praecipitanter fiat in statu nimii frigoris, et in statu nimii aestus; `fuga' est remotio a statu boni amoris et innocentiae, de quibus mox supra; `fuga in hieme' est remotio ab illis in statu nimii frigoris, frigus est quando aversatio pro illis, quae inducitur per amores sui; `fuga in sabbato' est remotio ab illis in statu nimii aestus; `aestus' est sanctum externum, cum intus amor sui et mundi. [3] `Erit enim tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, nec fiet' significat summum gradum perversionis ac vastationis Ecclesiae quoad bonum et verum, qui est profanatio; profanatio enim sancti inducit mortem aeternam et multo graviorem quam reliqui status mali, et eo graviorem quo interiora bona et vera sunt quae profanantur, quae interiora quia aperta sunt et nota in Ecclesia Christiana, et illa profanata, dicitur quod `tunc erit afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, nec fiet.' [4] `Et nisi contraherentur dies isti, non conservaretur ulla caro; sed propter electos contrahentur dies illi' significant remotionem illorum qui ab Ecclesia, ab interioribus bonis et veris ad exteriora, ut usque salvari possint illi qui in vita boni (c)et veri sunt; per `contrahi dies' significatur status remotionis, per `non conservari ulla caro' significatur quod alioquin nemo salvari posset; per `electos' significantur illi qui in vita boni et veri sunt. @1 3751 and 3753 have aut$ @2 i et quoque imbuere illud$ @3 i est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church