3773. `Et reducebant lapidem super os putei ad locum suum': quod significet quod interea esset occlusum, constat ex illis quae de lapide super ore putei n. 3769, 3771 dicta sunt. Cum his quod nempe Verbum reclusum sit Ecclesiis, et dein quod occlusum, ita se habet: in principio cum aliqua Ecclesia instauratur, tunc primum est illis Verbum occlusum, sed dein recluditur, providente ita Domino, et inde {1} discunt quod {2} omnis doctrina fundetur super his duobus praeceptis quod amandus (o)sit Dominus supra omnia, et proximus sicut ipse; quando haec duo praecepta pro fine sunt, tunc reclusum est Verbum, omnis enim Lex, et omnes Prophetae, hoc est, totum Verbum, (o)sic ab illis dependent, adeo {3} ut omnia inde sint, et sic ut omnia ad illa se referant; et quia {4} tunc in principiis veri et boni {5} sunt, illustrantur in singulis quae in Verbo vident; Dominus enim per angelos tunc est apud illos, et illos tametsi nesciunt, docet, et quoque in vitam veri et boni ducit; [2] hoc quoque constare potest ab omnibus Ecclesiis quod tales fuerint in infantia sua, et quod coluerint Dominum ex amore et amaverint proximum ex corde; at temporis successu Ecclesiae ab his binis praeceptis se removent, et a bono amoris et charitatis deflectunt ad illa quae fidei vocantur, ita a vita ad doctrinam, et quantum hoc fit, tantum occluditur Verbum; haec sunt quae significantur per illa verba in sensu interno `Ecce puteus in agro, et ecce ibi tres catervae gregis cubantes juxta illum, quia e puteo illo potarunt catervas, et lapis magnus super ore putei: et colligebantur illuc omnes catervae, et devolvebant lapidem a super ore putei, et potabant gregem, et reducebant lapidem super os putei ad locum suum.' @1 discit$ @2 i omnis cultus Divinus et$ @3 ac ita dependent$ @4 sic$ @5 si tunc$