3784. Vers. 7, 8. Et dixit, Ecce adhuc dies magnus, non tempus colligi pecudes {1}, potate gregem, et ite, pascite. Et dixerunt, Non possumus usque quod colligantur omnes catervae, et devolvant lapidem a super ore putei, et potabimus gregem. `Dixit, Ecce adhuc dies magnus' significat quod nunc status procedens: `non tempus colligi pecudes {2} significat quod nondum in unum bona et vera Ecclesiarum et doctrinalium: `potate gregem, et ite, pascite' significat usque instructionem inde paucis: `et dixerunt, Non possumus usque quodque colligantur omnes catervae' significat quod simul esse debeant: `et devolvant lapidem a super ore putei' significat quod sic retegantur illa quae sunt Verbi: `et potabimus gregem' significat quod tunc instruantur. @1 singular A$ @2 pecudem AI$